PONTIFICIA ACCADEMIA THEOLOGICA
CRACOVIENSIS CONSTITUITUR
1. Beata Hedvigis eiusque maritus Ladislaus Jagielło, praeter multiplicia
opera, quibus ad auctum et progressionem sive Poloniae sive Lituaniae
contulerunt, novum doctrinae domicilium condiderunt, adiungendum Cracoviensi
studiorum Universitati, tum temporis nomine Studii Generalis, postea vero
Academiae appellatae, quae in illa principe urbe iam a temporibus regis Casimiri
Magni exstabat. Re quidem vera, eo rege sedulo agente, Urbanus PP. V die I
mensis Septembris anno MCCCLXIV Apostolicas sub plumbo Litteras edidit, a verbis
«In suprema dignitatis» incipientes, in quibus haec verba continentur: «auctoritate apostolica statuimus et etiam ordinamus: ut
in dicta civitate
Cracoviensi de cetero sit studium generale, illudque perpetuas temporibus inibi
vigeat ...» (cfr. L. Koczy, University of Cracow, Documents concerning its
origins, Scotia, pp. 42-43). Contendens vero ut hoc opus, magnum momentum habens
ad humanum cultum Nationis Polonicae, renovaretur atque omni ex parte redderetur
absolutum, Hedvigis regina, una cum marito, id non solum propriis bonis
instruxit, sed etiam - quod est potissimum - a Summo Pontifice Bonifacio PP. IX
petiit ut in ipso Studio Generali Cracoviensi Facultas Theologica
constitueretur. Quod ad effectum adductum est a Sede Apostolica per Apostolicas
sub plumbo Litteras, die XI mensis Ianuarii anno MCCCLXXXXVII datas, quarum
priora verba sunt «Eximiae devotionis affectus».
Ab illo tempore Facultas Theologica pars erat illius Athenaei, in id penitus
inserta, quod universe notum est ut studiorum Universitas Iagellonica
Cracoviensis et communi reverentia insigne non solum ut antiquissima Universitas
Poloniae sed etiam ut Athenaeum singulari ratione optime meritum de doctrinas et
humano cultu universali.
De hac ipsa studiorum Universitate plurima cum veneratione gratoque animo
recogitamus, quippe quae «Alma Mater» fuerit tot generationum, ad quas - ex
numero olim alumnorum, prius in Facultate Philosophica, deinde in Facultate
Theologica - nos etiam pertinemus.
Facultas Theologica Universitatis Iagellonicae variis vitae suae aetatibus de
Ecclesia ac Patria bene meruit omnino. Quae inter temporis spatia in memoriam
revocanda est imprimis pars prior huius saeculi, ratione habita proprio Iure
vivendi potestatis, anno MCMXVIII Poloniae restitutae, ac deinde ratione ducta
calamitosi temporis, quo illa bellica vi occupabatur, cum videlicet professores
Facultatis Theologicae, simul cum collegis ceterarum Facultatum, in publicae
custodiae campas a militibus Hitlerianis captavi tenebantur. Nihilominus
Facultas Theologica, una cum tota studiorum Universitate, actionem ad doctrinas
excolendas remque didacticam spectantem non intermisit, sed eam in occulto est
persecuta perpetuo cum vitae discrimine, quod professoribus et alumnas
imminebat.
Cum vero anno MCMLIV ex consilio ab auctoritatibus Civitatis, scilicet ex una
tantum parte, capto Facultas Theologica a studiorum Universitate Iagellonica
esset divulsa, Apostolica Sedes per decretum a Sacra Congregatione pro
Semanarias studiorumque Universitatibus die XVI mensis Decembris anno MCMLIX
editum declaravit eam, secundum institutionem suam et indolem, «sub unius
Ecclesiasticae Auctoritatis regimine manere atque in posterum ad normam legum
ab Apostolica Sede latarum unice conformandam atque moderandam esse» (Decr. n.
2295/59/4).
Clariore etiam in lumine haec ipsa Athenaei indoles est posata, cum
«pontificius» titulus ei concederetur, unde appellata est «Pontificia Facultas
Theologica Cracoviensis»; quod factum est decreto Sacrae Congregationis pro
Institutione Catholica die II mensis Iunii anno MCMLXXIV lato (cfr. Decr. n.
321/70: AAS 67 [1975], pp. 149-150).
Pontificia Facultas Theologica, in novis rerum adiunctis agens, operam
scientificam-didacticam sibi peculiarem inerementis adauxit, ut demonstratur non
solum amplo numero professorum et lectorum, congruentibiis qualitatibus prorsus
ornatorum, sed etiam magno numero alumnorum, qui e diversis hominum, locorum,
rerum condicionibus veniunt. Principium mutuae in re doctrinali cooperationis
cum variis studiorum theologicorum sedibus inducens et ad usum transferens,
Pontificia Facultas Theologica contulit ad solidandam indolem academicam
institutionis cleri, sive dioecesani sine religiosi.
Quo efficacius autem actionem suam in mutatis rerum adiunctis historicis
promoveret, Facultas Theologica opus sibi esse sensit auxilio, egregiis
qualitatibus insigni, studiorum philosophicorum. Licentia igitur necessaria a
Paulo PP. VI impetrata, eadem Sacra Congregatio in Athenaeo Cracoviensi
Pontificiam Facultatem Philosophicam die XXIII mensis Decembris anno MCMLXXVI
instituit (cfr. Decr. n. 645/76/13).
Quoniam ab anno MCMLXII et praesertim postea ut Archiepiscopus Cracoviensis
- munere imprimis fungentes Magni Cancellarii - cum omni navitate huius Athenaei
arctius sumus coniuncti, plane nobis probatur sententia, quam successor noster
in sede illa archiepiscopali, Franciscus Cardinalis Macharski, nomine Ecclesiae
Cracoviensis, nobis significavit, videlicet, in his rerum condicionibus et
secundum necessitates temporis nostri, Athenaeum illud efficiendum esse
Pontificiam Academiam Theologicam Cracoviensem, has tres complectentem
facultates: theologicam, philosophicam, historicam.
Interior quidem Athenaei progressio tempore proxime praeterito iam eo
ferebat, quemadmodum nosmet ipsi, Poloniam visentes, in congressione cum
eiusdem Facultatis Consilio die IX mensis Iunii anno MCMLXXIX habita, diximus
(cfr. AAS 71 {1979], pp. 859-861).
Itaque, rationem ducentes futurae progressionis Athenaei, de qua nobis est
expositum, atque precibus die XXIX mensis Iulii anno MCMLXXXI ab eodem Francisco
Cardinali Macharski nobis adhibitis libentissime obsecundantes, harum Litterarum
vi et Auctoritate nostra Apostolica in perpetuum constituimus et erigimus
PONTIFICIAM ACADEMIAM THEOLOGICAM CRACOVIENSEM, eidem agnitis tributisque
iuribus, honoribus, privilegiis atque officiis, quae ad huiusmodi Athenaea in
universo Catholico Orbe spectant, eamque curis praedictae Archidioecesis
committimus.
Academia, e tribus Facultatibus Ecclesiasticis Sacrae Theologiae,
Philosophiae et Historiae Ecclesiae nunc constans, secundum leges academicas
Ecclesiae regetur, maxime secundum Constitutionem Apostolicam «Sapientia
Christiana», die XV mensis Aprilis anno MCMLXXIX a nobis promulgatam (cfr. AAS
71 [1979], pp. 469-521), et propriis peculiaribus Statutis necnon aliis
legitimis ordinationibus. Eaedem vero Facultates curricula studiorum ita
disponant ut in fine cyclorum institutorum gradus academici canonici
Baccalaureatus seu Magisterii, Licentiatus, Doctoratus conferantur, addito
Doctoratu «Habilitationis», qui secundum localem vocabulorum usum, in
studiorum Universitatibus vigentem, verbis opportunis exprimantur.
Praeterea Archiepiscopum pro tempore Cracoviensem, Ordinarium loci, - in
praesenti praedictum Franciscum Cardinalem Macharski - constituimus Magnum
Cancellarium eiusdem Academiae, cuius erit Sedem Apostolicam repraesentare apud
ipsam Academiam pariterque hanc apud Sedem Apostolicam; qui et «eius
conservationem atque progressum promoveat, communionem faveat cum Ecclesia sive
particolari sive universali» (Sap. Chr., art. 12).
Divinae Providentiae atque Mariae, Sedi Sapientiae, hoc Athenaeum
commendamus spemque enuntiamus fore ut, perinde ac Facultas Theologica ante sex
fere saecula sollerter annitente Beata Hedvige regina condita, aequum ius
civitatis obtineat inter Institute, Universitatis indolem habentia, urbis
Cracoviae et Poloniae atque ad profectum cultus humani Nationis istius et
missionis christianae, quae est Ecclesiae propria, operetur.
Quaecumque vero a nobis hisce Litteris decreta sunt, ea firma ac rata esse
iubemus et ab omnibus, ad quos spectat, fideliter observari, contrariis
quibusvis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Decembris, in Sollemnitate
Conceptionis Immaculatae Beatae Mariae Virginis, anno MCMLXXXI, Pontificatus
nostri quarto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright Libreria Editrice
Vaticana