 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA
DOMINICAE CENAE
AD UNIVERSOS ECCLESIAE EPISCOPOS:
DE SS. EUCHARISTIAE MYSTERIO ET CULTU
Venerabiles ac Dilecti Nobis Fratres,
1. Dominicae cenae in proxima sollemnia, hoc etiam amo, Epistulam ad vos
damus, quae propius cum illa conectitur quam superiore amo eadem oblata
occasione accepistis, una cum Epistula quam misimus ad sacerdotes. Ante omnia
vero gratias vobis ex animo studemus referre tum quod priores epistulas eo
quidem recepistis animo affectuque unitatis quem inter nos Dominus
confirmavit, tum quod presbyteris veshis cogitationes eas explicavistis quas
ineunte pontificatu Nostro patescere voluimus.
In Eucharistica Cenae Domini Liturgia una cum propriis
sacerdotibus oílicia renovavistis ac promissa ordinationis tempore suscepta.
Multi praeterea ex vobis, Venerabiles ac Dilecti Fratres, eundem eventum Nobis
deinde nuntiavistis ipsique grates pariter egistis, quin immo saepius habitas
a presbyteris veshis gratias ad Nos transmisistis. Conaplures insuper
sacerdotes laetari se dixerunt quoniam animos pervadentem indolem sollemnemque
percepissent Feriae Quintae in Cena Domini veluti amuae “festivitatis
sacerdotum”, necnon penitus comprehendissent momentum ipsarum quaestionum in
datis sibi litteris tractatarum.
Eiusmodi autem responsiones copiosum efficiunt rerum
collectum, qui rursus ostendit quanti aestimet quantumque adamet longe maxima
pars sacerdotum catholicae Ecclesiae illam vitae presbyteralis viam quam eadem
haec Ecclesia iam multa saecula percurrat, quantopere eam rationem vitue ii
diligant ac foveant et in posterum prosequi gestiant.
Hoc autem loco addere debemus epistulam illam sacerdotibus
inscriptam aliquot tantum quaestiones perstrinxisse, id quod clare ceteroquin
enuntiatum est in ipsius principio. Maxime praeterea elata est pastoralis
natura ministerii sacerdotalis, quod tamen nequaquam significavit omissos esse
eos sacerdotum numeros qui nullum directo explerent pastorale opus. Ad hanc
igitur rem quod attinet, iterum repetimus Concilii Vaticani II magisterium
necnon pronuntiationes Synodi Episcoporum amo millesimo nongentesimo
septuagesimo primo actae.
Pastoralis ratio ministerii sacerdotalis numquam comitari
desinit cuiusque sacerdotis vitam, licet cotidiana quibus fungitur munera ad
pastoralem sacramentorum administrationem aperte non referantur. Sic ergo
epistula, quam appropinquante Feria Quinta in Cena Domini sacerdotibus
dedimus, inscripta quidem universis est, nullo excepto, tametsi - ut notavimus
- non cunctas ea tetigit vitae operaeque sacerdotum quaestiones. Ita utile
profecto et opportunum esse credidimus iam harum Litterarum initio haec in
rumine ponere.
I
Eucharisticum mysterium
in Ecclesiae sacerdotisque vita
EUCHARISTIA ET SACERDOTIUM
2. Hae Litterae - quas scribimus vobis, Venerabiles ac Dilecti
Fratres in episcopatu, quasque diximus certo modo continuare priorem epistulam
- arcta etiam necessitudine cum mysterio Cenae Domini conimguntur simulque cum
ipso sacerdotio. In animo enim habemus has Litteras Eucharistiae dicare ac
praesertim quibusdam partibus eucharistici mysterii eiusque effectibus in vita
eorum qui sacro in ministerio versantur: idcirco epistulam recta via accipitis
quidem vos, Ecclesiae Episcopi, tum una vobiscum sacerdotes omnes ac dein
secundum gradum proprium diaconi.
Re quidem vera sacerdotium ministeriale sive hierarchicum,
sacerdotium episcoporum ac presbyterorum, iuxta quos etiam diaconorum
ministerium - quae officia plerumque ab Evangelii nuntiatione initium sumunt -
intimo quodam nexu cum Eucharistia cohaerent. Ipsa videlicet princeps summaque
ratio est cur ormino sit sacerdotii Sacramentum, quod nempe ortum simul sit
instituta Eucharistia unaque cum ea. Haud sine causa ideo prolata verba sunt
“hoc facite in meam commemorationem” continuo post formam eucharisticae
consecrationis, quae nos pariter proferimus, quotiens Sanctissimum celebramus
Sacrificium.
Per ordinationem nostram, cuius celebratio cum Missae
Sacrificio iam e primo liturgico documento consociatur, insigni nos immo
singulari prorsus modo cum Eucharistia colligamur. Certo etiam pacto
exsistimus “ex ea” et “pro ea”; exsistimus etiam habemusque ofilcia
quaedam “circa eam” - tum unusquisque sua in communitate sacerdos, tum
episcopus unusquisque propter omnium communitatum curam sibi concreditarum,
sicut poscit illa “sollicitudo omnium Ecclesiarum” de qua Sanctus Paulus
loquitur. Nobis itaque episcopis ac sacerdotibus permagnum commendatur “Mysterium
Fidei”; et quamquam traditum pariter est universo Populo Dei singulisque in
Christum credentíbus, nobis tamen Eucharistia commissa est etiam “pro”
ceteris qui peculiarem a nobis exspectant venerationis amorisque
testificationem erga hoc Sacramentum, ut et ipsi aedificati ac vivificati
valeant “offerre spiritales hostias”.
Cultus sic eucharisticus noster - sive in Missae celebratione
sive erga augustum Sacramentum - quasi motus quidam vivificus fit, qui
ministeriale nostrum seu hierarchicum sacerdotium iungit communi fidelium
sacerdotio illudque exhibet secundum rationem ipsius verticalem, ut aimt,
necnon secundum vim et pondus proprium idque primarium. Sacerdos munus suum
praecipuum implet omnique sua plenitudine se ipse ostendit Eucharistiam
celebrando; id quod vel plenius demonstratur, cum ipse efficit ut huius
mysterii altitudo perluceat ea mente ut per ministerium suum in animis hominum
conscientiisque id solum refulgeat. Haec est praeclarissima exercitatio “regalis
sacerdotii”, “totius vitae christianae fons et culmen”.
MYSTERII EUCHARISTICI CULTUS
3. Ad Deum Patrem dirigitur hic cultus per Iesum Christum in
Spiritu Sancto. In primis quidem ad Patrem qui, ut in Sancti Ioannis Evangelio
dicitur, “sic... dilexit... mundum, ut Filium suum Unigenitum daret, ut
omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aetemam”.
Etiam vero in Spiritu Sancto ad illum incamatum Filium
convertitur, secundum consilium operandae salutis, potissimum autem in ipso
tempore extremae devotionis vitae suae totiusque traditionis sui, ad quod
voces referuntur in cenaculo expressae: “Hoc est corpus meum, quod pro vobis
tradetur” ... “hic est calix sanguinis mei, qui pro vobis effundetur”.
Liturgica exinde acclamatio: “Mortem tuam annuntiamus,
Domine”, ad illud nos ipsum temporis punctum reducit; eius porro
resurrectionem confitentes amplexamur eodem prorsus venerationis actu Christum
resuscitatum et glorificatum “ad dexteram Pahis” atque etiam posthac “venturum
cum gloria”. Verumtatmen voluntaria exinanitio, quae Patri placuit
resurrectioneque claruit, quaeque sacramentaliter una cum resurrectione
celebratur, nos adducit ad Redemptorem illum adorandum qui est “factus
oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis”.
Quae quidem adoratio nostra aliam insuper continet peculiarem
proprietatem. Pervaditur enim sublimitate Mortis hulus Humanae qua mundus
universus, id est nostrum unusquisque, dilectus est “in hnem”.
Sic responsio quoque ipsa est qua rependere studemus pretium
Amoris illius immolati usque ad mortem in cruce. Haec nostra “Eucharistia”
est, nostra videlicet gratiarum actio ei adhibita eiusdemque laudatio quod sua
nos morte redemit ac participes suam per resurrectionem reddidit vitae
immortalis.
Talis propterea cultus, ad Trinitatem Pahis et Filii et
Spiritus Sancti intentus, comitatur permeatque in primis liturgiae
eucharisticae celebrationem. At sacras aedes nostras pariter implere debet
etiam extra Missarum tempora. Etenim, mysterium eucharisticum cum sit ex amore
institutum nobisque Christum sacramentali ratione praesentem efficiat, dignum
semper gratiarum actione est atque cultu. Qui cultus emineat oportet omni in
nostra congressione cum Sanctissimo Sacramento, sive cum templa nostra
invisimus sive cum Species sacrae aegrotis deferuntur atque traduntur.
Adoratio autem Christi hoc in sacramento declaranda erit
variis encharisticae pietatis formis: precibus singulorum coram Sanctissimo
Sacramento effusis, horis adorationis, expositionibus brevibus vel
longioribus, etiam amuis (supplicationibus per Quadraginta Horas habitis),
eucharisticis benedictionibus ac processionibus necnon ipsis Conventibus
eucharisticis.
Memorari vero nominatim hoc loco decet sollemnitatem “Corporis
et Sanguinis Christi” tamquam actum publici cultus Christo tributi in
Eucharistia praesenti, quem ad modum fieri voluit Decessor Noster Urbanus IV,
ut nempe magni huius Mysterii institutio recoleretur.
Haec ideo omnia plane conveniunt universalibus principiis
normisque particularibus iam diu vigentibus, sed denuo per Concilium Vaticanum
II aut postea edictis.
Alacris propagatio altiusque studium eucharistici cultus est
verae renovationis documentum quam sibi Concilium uti finem propriun statuerat
in quaque est ut in re primaria versatum. Id quod, Venerabiles ac Dilecti
Fratres, aliquam seorsum meretur considerationem. Ecclesiae quidem et mundo
valde opus est eucharistico cultu. Ne tempori nostro parcamus ut eum
conveniamus cum adoratione, cum contemplatione fidei plena et parata graves
culpas et crimina mundi compensare.
Adoratio nostra profecto numquam deficiat.
EUCHARISTIA ET ECCLESIA
4. Concilii ipsius beneficio nos renovata vi sumus nobis
conscii huius veritatis: sicut Ecclesia “faciat Eucharistiam”, ita “Eucharistiam
facere” Ecclesiam; quam quidem veritatem arcte adhaerere ad mysterium Feriae
Quintae in Cena Domini. Condita enim Ecclesia est velut nova communitas Populi
Dei intra ipsam Duodecim illorum communitatem apostolicam, qui in novissima
Cena Corpus et Sanguinem Domini participaverant sub pants vinique speciebus.
Dixerat enim iis Christus: “accipite et manducate...”, “accipite et
bibite”. Qui vicissim exsequentes hoc eius mandatum ingressi primum sunt
communionem sacramentalem cum Dei Filio, quae vitae aetemae est pignus. Ex
ilio tempore usque ad temporum finem Ecclesia se ipsa aedificat per eandem cum
Dei Filio communionem, quae aeterni est Paschatis pignus.
Dilecti ac Venerabiles in episcopatu Fratres, uti magistri nos
et custodes salvificae veritatis Eucharistiae semper et ubique debemus
conservare hanc significationem ac rationem congressionis sacramentalis
intimaeque coniunctionis cum Christo. Quae quidem substantiam ipsam
eucharistici cultus efficiunt. Porro veritatis hulus supra explicatae sensus
nullo modo deminuit, quin immo perficit eucharisticam indolem spiritalis
necessitudinis societatisque inter homines, qui fiunt Sacrificii ipsius
participes, quod iis dein in Communione evadit convivium. Haec autem hominum
appropinquatio et consociatio, cuius prototypus Apostolorum est congregatio
circum Christum in ultima Cena, exprimit Ecclesiam et ad effectum adducit.
Ad hunc tamen ea adducitur non solum per ipsam inter homines
consortionem neque solum per fratemitatis experientiam, cuius occasionem
eucharisticum odert convivium. Na n Ecclesia ad effectum perducitur cum nos
trac in fratema communitate et consociatione sacrificium celebramus crucis
Christi, cum amuntiamus “mortem Domini donec veniat”, ac postmodum cum,
penitus mysterio salutis nostrae pervasi, accedimus communitaria ratione ad
Domini mensam, ut modo sacramentali fructibus nutriamur Sancti Sacrificii
propitiatorii. Christum igitur eumque ipsum recipimus in eucharistica
communione; ac nostra cum ilio coniunctio, quae donum est et gratia cuique
data, ita facit ut in eo etiam sociemur illi unitati Corporis eius Mystici,
quod est Ecclesia.
Hac dumtaxat via - talem scilicet per fidem talemque per animi
affectionem - iste perEcitur Ecclesiae aedificatio, quae revera in Eucharistia
invenit suum fontem et culmen secundum notam Concilii Vaticani II sententiam.
Haec porro veritas, quam eadem universalis Synodus in novo
rumine vehementius posuit, crebrum esse decet argumentum considerationum
nostrarum totiusque nostrae institutionis. Inde omnis ali debet industria
pastoralis, inde etiam hauriri cibus nobismet ipsis et sacerdotibus cunctis
qui nobiscum operantur ac demum totis communitatibus curae nostrae creditis.
Ita nimirum ad quemque ferme passum in via vitae patere debet in isto
Ecclesiae usu vinculum proximum inter spiritalem apostolicumque Ecclesiae
vigorem atque Eucharistiam pro alta huius significatione comprehensam ac
quidem singulis sub rationibus.
EUCHARISTIA ET CARITAS
5. Priusquam subtiliorem suscipiamus explicationem eiusdem
huius argumenti de Sanctissimi Sacrificii celebratione, breviter iterum
inculcare volumus eucharisticum cultum omnis christianae vitae constituere
animare. Si enim christiana vita impletur maximo mandato, amoris nempe Dei
proximique, observando, haec quidem caritas fontem proprium suum habet in
sanctissimo Sacramento, quod amoris plerumque appellatur Sacramentum.
Eucharistia hanc significat caritatem; quapropter memorat eam
et praesentem reddit simulque ad efectum adducit. Quotiescumque conscio illam
modo participamus, animis noshis recluditur verus aliquis aspectus
inscrutabilis illius amoris qui in se omnia complectitur quae hominibus nobis
fecit Deus facitque continenter secundum illud Christi: “Pater meus usque
modo operatur, et ego operor”. Una autem cum dono ininvestigabili hoc et
gratuito, quod caritas revelata est - usque in finem nempe in salvifico Filli
Dei sacrificio, cuius indelebile est Eucharistia signum - exoritur etiam in
nobis viva amoris responsio. Non enim amorem cognoscimus tantum, verum etiam
amare incipimus nos ipsi. Viam, ut ita dicamus, ingredimur anaoris in eaque
deinceps progredimur. Qui in nobis nascitur ex Eucharistia amor, propter ipsam
crescit in nobis altasque agens radices convalescit.
Idcirco eucharisticus cultus declaratio reapse est huius
amoris, qui germana atque intima proprietas est christianae vocationis.
Profluit enim idem cultus ex caritate inservitque caritati, ad quam omnes nos
in Christo Iesu vocamur.
Porro vividus eius cultus fructus est imaginis Dei perfectio,
quam in nobis gerimus quaeque illi respondet quam Christus revelavit nobis.
Effecti nos ergo adoratores Pahis “in Spiritu et veritate”, maturescimus
pleniore usque in coniunctione cum Christo, propius adhaerescimus ad eum et
-si ita fas est loqui - solidius cum ipso sociamur.
Doctrina Eucharistiae, quae est signum unitatis et vinculum
caritatis, a Sancto Paulo tradita altius deinde enucleata est in tot sanctorum
scriptis qui viva nobis exempla cultus eucharistici praebent.
Ante oculos hoc constitutum semper habere debemus eodemque
tempore eniti perpetuo efIicere ut nostra etiam aetas ad miranda illa
praeteritorum temporum exempla addat nova quaedam, haud minus vivida et
significantia, quae cum condicionibus, in quibus hodie vivimus, congrumt.
EUCHARISTIA ET PROXIMUS
6. Genuinus sensus Eucharistiae ex se iam schola caritatis fit
actuosue erga proximum. Istum enim verum integrumque esse novimus ordinem
amoris, quem docuit nos Dominus: “in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli
estis, si dilectionem habueritis ad invicein”.
Ad hanc caritatem multo accuratius nos instituit Eucharistia,
quippe quae liquido demonstret quantum momentum obtineat ante Deum otmis homo
- frater id est noster ac soror - si quidem aequali prorsus ratione Christus
se pro singulis offerat sub pants ac vini Speciebus. Si verus igitur cultus
noster eucharisticus est, faciat is oportet ut conscientia in nobis augescat
singulorum hominum dignitatis. Cuius porro dignitatis conscientia fit
potissima ratio habitudinis nostrae ad proximum.
Acriter etiam persentire debemus ormem dolorem ac miseriam
hominum, omnem iniuriam et iniustitiam eorum, dum viam quaerimus malis istis
efficaciter medendi. Cum observantia detegere discamus veritatem de homine
interiore, quoniam ipse hic homo intemus efficitur habitaculum Dei in
Eucharistia praesentis. In animos venit Christus conscientiasque visit fratrum
nostrorum ac sororum. Quantum vero omnium et cuiusque hominis mutatur imago,
cum harum rerum conscii fimus, cum has res considerationibus noshis
ponderamus! Mysterii eucharistici sensus ad amorem nos propellit erga
proximum, ad amorem denique erga singulos homines.26
EUCHARISTIA ET VITA
7. Cum caritatis itaque sit fons, Eucharistia semper quasi
centrum fuit vitae discipulorum Christi. Cumque speciem habeat pants ac vini,
cibi id est ac potus, res homini perquam familiaris est adeoque devincta cum
ipsius vita, ut sunt videlicet esca ac potio. In eucharistico cultu veneratio
Dei, qui est Amor, nascitur ex illa quasi familiaritate intima, qua is ipse,
perinde ac cibus et potus, replet spiritalem nostram naturam, cui vitam
praebet sicut irli. Talis igitur “eucharistica” Dei veneratio piane
concinit cum salvificis eius consiliis. Pater namque ipse vult ut “veri
adoratores” sic omnino se adorent, quam proin voluntatem Christus
interpretatur tum verbis suis tum etiam hoc sacramento, per quod idonei
efficimur, ut Patrem eo modo adoremus, qui voluntati ipsius magis respondeat.
Ex tali dein conceptione eucharistici cultus proficiscitur
tota sacramentalis figura christianorum vitae.
Si quis enim christianus vitam ducit super sacramenta fundatam
communique animatam sacerdotio, id in primis significat hunc expetere, ut Deus
intus agens provehat ipsum, in Spiritu, “in mensuram aetatis plenitudinis
Christi”, Deus vero sua ex parte non afficit illum per eventa solum extema
suamque gratiam intemane, sed certius in eo ac vehementius quidem agit per
sacramenta. Haec profecto praebent vitae ipsius quendam sacramentalem habitum.
At omnibus ex sacramentis Eucharistia ad plenitudinem perducit
hominis christiani initiationem tribuitque sacerdotii communis exercitationi
illam rationem sacramentalem et ecclesialem quae conectit illud - sicut iam
significavimus - cum ministeriali sacerdotio. Hoc modo cultus eucharisticus
centrum et culmen est totius sacramentalis vitae.
Resonant usque in illo, veluti alta vocis imagine, sacramenta
initiationis christianae: Baptisma et Confirmatio. Quonam melius loco veritas
declaratur irla, secundum quam non tantum “filii Dei nominamur” sed “et
sumus”, sacramenti scilicet Baptismatis virtute, quam eo ipso quod reddimur
in Eucharistia participes Corporis et Sanguinis unigeniti Filii Dei? Et
quidnam magis nos pracparat, ut simus “veri testes Christi” . coram mundo,
quod Confirmationis Sacramentum eflicit, quam eucharistica testimoniuín dat
nosque ei?
Fieri non potest ut hic singillatim subtiliusque in vincula
inquiramus quae inter Eucharistiam exsistunt et reliqua Sacramenta, praesertim
Sacramentum familiaris vitae atque infirmorum. De necessitudine autem arcta
Sacramenti Paenitentiae cum Eucharistia iam in Litteris Encyclicis a verbis
“Redemptor Hominis” incipientibus quae communio in qua Christus nobis dam
monuimus. Non ad Eucharistiam modo conducit Pacnitentia verum ad Paenitentiam
Eucharistia pariter ipsa. Cum enim nobiscum reputamus quis demum sit quem in
eucharistica recipimus communione, sua fere sponte oritur in nobis
indignitatis affectus una cum dolore ob peccata cumque sensu interioris
necessitatis puriflcationis.
At vigilandum nobis semper est, ne eximia haec cum Christo
congressio in Eucharistia transeat in levem consuetudinem neve ipsum indiane -
hoc est gravi peccato onerati - suscipiamus. Usus ergo virtutis paenitentiae
ipsumque Sacramentum Paenitentiae pernecessaria sunt ut sustentetur in nobis
et continenter vigescat affectio illa venerationis quam Deo ipsi homo debet
atque eius Amori tam mirabiliter revelato.
Hucusque dieta eo quidem spectant ut universales quaedam
cogitationes exponantur de cultu eucharistici Mysterii, quae fusius sane
possint uberiusque enodari. Explicari nominatim possit nexus inter ea quae
diximus de Eucharistiae effectibus in caritatem erga hominem et ea quae modo
inculcavimus de officiis erga hominem et Ecclesiam acceptis in ipsa
conamunione eucharistica indeque etiam imago effigi possit illius “terrae
novae” quae ex Eucharistia per omnem “hominem novum” generatur.
Re quidem vera in hoc pants ac vini, cibi nempe potusque,
Sacramento quidquid humanum est, insigniter transformatur et sublevatur. Ideo
eucharisticus cultus non tantum cultus est qui inaccessibili transcendentiae
praestatur, quantum divinae cultus indulgentiae ac benignitatis simulque
misericors ac redemptrix mundi transformatio in corde hominum.
Haec omnia strictim dumtaxat attingentes et summatim, cupimus
tamen latius iam aperire spatium quaestionibus illis quas debebimus postmodum
excutere, quoniam et ipsae arctissime conionctae sunt cum Sanctissimi
Sacramenti celebratione. Etenim ea in celebratione propius declaratur
Eucharistiae cultus, qui intimo profluit ex animo velut magni pretii obsequium
fide, spe caritateque excitatum, quae per Baptisma in nos sunt infusae. Hac
ipsa de re ad vos, Venerabiles Dilectique in episcopatu Fratres, et vobiscum
ad sacerdotes ac diaconos volumus praesertim his scribere in Litteris, quibus
Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino accuratiores subnectet
animadversiones.
II
Eucharistíae indoles sacra et sacrificium
INDOLES SACRA
8. Eucharistiae celebratio iam inde a cenaculo et Ultima Cena
suam prae se fert historiam tam longam ut Ecclesiae ipsius. Qua quidem
volvente historia in elementa secundaria certae quacdam mutationes sunt
inductae; verum tamen nihil mutata est essentia Mysterii, quod mundi Redemptor
eadem in novissima Cena constituit. Etiam Concilium Vaticanum II nomulla
immutavit, ob quae Missae liturgia nunc obtinens aliquantum distat a Missae
forma ante Concilium vigente. In praesentia vero de differentiis illis nolumus
loqui; expedit enim Nos in eo consistere quod immutabile iam pertinet ad
liturgiae eucharlsticae essentiam.
Cum hoc namque elemento proxime cohaeret “sacrum” illud
Eucharistiae, videlicet ut sanctae sacracque actionis. Sancta autem et sacra
est, quandoquidem in ea adest semper agitque Christus “Sanctus Dei”, a
Spiritu Sancto unctus, “quem Pater sanctilScavit”, ut poneret libere
animam suam iterumque sumeret, “pontifox foederis novi”.
Ipse enim, cuius sustinet celebrane personam, ingreditur
sanctuarium ibique suum denuntiat Evangelium. Ipse porro est “offerens simul
et oblatus, consecrator et consecratus”.
Actio quidem sancta est et sacra, cum sacris constet ex
Speciebus, quae sunt “Sancta sanctis” - id est res sanctae, Christus
sanctus, sanctis datae - quem ad modum universae canunt liturgiae Orientis,
dum tollitur eucharisticus panis, ut ad Cenam Domini fideles invitentur.
Sacra igitur Missae natura non est aliqua “sacralizatio”,
additio nempe ab homine facta ad Christi actionem in cenaculo, quia illius
Feriae Quintae Cena sacer fuit ritus, primaria ac constitutiva liturgia, qua
Christus se vitam pro nobis daturum pollicitus celebravit sacramentaliter ipse
mysterium Passionis suae ac Resurrectionis, quod veluti cor est Missae
culusque. Ex ea procedentes liturgia, Missae nostrae possident ex se iam
liturgicam figuram integram, quae, licet pro singulis familiis ritualibus
varietur, permanet tamen quoad substantiam eadem. “Sacrum” igitur, Missae
proprium, est a Domino instituta indoles sacra. Verba autem uniusculusque
sacerdotis et acta, quibus totius eucharisticae congregationis conscia
actuosaque participatio respondet, referunt quasi vocis imagine dieta et facta
Ultimae cenae.
Sanctissimum Sacrificium a sacerdote offertur “in persona
Christi”, quod plus sane significat quam “nomine Christi” vel etiam “Christi
vicem”. Of Eertur nempe “in persona”: cum celebrane ratione peculiari et
sacramentali idem prorsus sit ac “summus aetemusque Sacerdos”, qui Auctor
est princepsque Actor huius proprii sui Sacrificii, in quo nemo revera in eius
locum substitui potest.
Ipse enim solus - Christus solus - potuit senaperque potest
esse vera et certa “propitiatio pro peccatis noshis... sed etiam pro totius
mundi”.
Eius dumtaxat sacrificium - nullius alterius - potuit
potestque habere vim propitiatoriam coram Deo, sanctissima Trinitate, eius
sanctitate, quae omnia transcendit. Conscientia autem huius rei aliquo modo
illuminat significationem et indolem sacerdotis celebrantis qui, Sanctissimum
immolane Sacrificium atque “in persona Christi” agens, inducitur
inseriturque modo sacramentali (simulque ineffabili) in hoc intimum “sacrum”
ubi is vicissim spiritaliter omnes consociat eucharisticae congregationis
participes.
Hoc praeterea “sacrum”, quod variis liturgicis formis
peragitur, potest aliquo carere secundario elemento; attamen privari nullo
pacto licet indole sacra sua ac “sacramentalitate” essentialibus, cum
decretae illae a Christo sint et ab Ecclesia transmittantur atque regantur.
Neque fas est illud “sacrum” ad alios fines detorqueri. Eucharisticum enim
Mysterium si a propria seiungitur sacrificali et sacramentali natura, piane id
esse cessat. Nam haud tolerat ullam imitationem “profanam” quae facillime
transire possit, quin immo fere semper, in profanationein. Reminisci hoc usque
oportet maximeque fortasse his temporibus, cum animorum inclinationem
dispicimus ad discrimen submovendum inter “sacrum” et “profanum”
cumque percrebuit fere iam ubique studium (quibusdam saltem in locis)
auferendae sacrae omnium rerum qualitatis.
His ergo in adimctis necesse ex suo officio Ecclesiae est
tutari atque confirmare ipsum Eucharistiae “sacrum”. Praeterea in
societate nostra, cuius pluralismus est proprius quaeque saepius etiam
consulto saeculares vitae rationes sequitur, viva fides christianae
communitatis - fides conscia quidem sibi iurium quorum adversus eos omnes qui
eandem non participant fidem - praestat huic eidem “sacro” tutum locum in
civitate christiana. Oflicium reverendae singulorum hominum fidei respondet
simul naturali civilique duri libertatis tum conscientiae tum ipsius
religionis.
In sermone theologico ac liturgico haec Eucharistiae indoles
sacra enuntiata est et semper enuntiatur.
Qui sensus obiectivae indolis sacrae Mysterii eucharistici
tantopere est constitutivum quiddam fidei Populi Dei ut ea locupletetur et
corroboretur.
Ministri proinde Eucharistiae noshis potissimum diebus
illustrari debent huius fidei vivae plenitudine eiusque sub splendore
comprehendere et perficere id omne quod ad sacerdotale eorum ministerium ex
Christi elusque Ecclesiae voluntate pertinet.
SACRIFICIUM
9. In primis autem est Eucharistia sacrificium: redemptionis
videlicet eodemque tempore sacrificium Novi Foederis, sicut credimus nos ac
manifesto profitentur etiam Ecclesiae Orientis; plura quidem abhinc saecula
Ecclesia Graeca docuit: “hodiernum sacrificium sic profecto est ut illud
quod olim unigenitum incamatum Verbum obtulit; ab eo nunc hodie ut tunc
offertur, cum idem sit unicumque sacrificium”. Quocirca, cum praesens
redditur unicum hoc salutis nostrae sacrificium, homo et mundus Deo
restituuntur per paschalem Redemptionis novitatem. Quae quidem restitutio
deficere non potest, fundamentum enim est “novi et aetemi testamenti” Dei
cum hominibus hominumque cum eo. Si quando deficeret, disputari oporteret tam
de praestantia ipsius sacrificii Redemptionis, quod tamen perfectum fuit
omniumque postremum ac terminale, quam de Missae Sanctae vi sacrificali.
Quam ob rem verum cum Eucharistia sit sacrificium, hanc
restitutionem ad Deum operatur.
Inde vero sequitur ut celebrane, tamquam illius sacrificii
minister, germanus sit sacerdos qui - peculiaris potestatis virtute in sacra
or dinatione collatae - sacrificalem perficit actum homines ad Deum
referentem. Omnes autem qui Eucharistiae sunt participes, licet non
sacrificent ut irle, nihilo minus cum ipso offerunt communis sacerdotii
virtute sacrificia spiritalia sua, quae pants et vinum indicant, iam ex quo
tempore haec in altari exhibentur. Etenim liturgicus hic actus, in universis
fere liturgiis sollemniter celebratus, “vim et significationem spiritalem
servat” Fiunt quodam modo pants et vinum earum rerum omnium signum quas
eucharistica communitas ipsa ex se ut donum Deo pracbet offertque in spiritu.
Magni ideo interest ut primum hoc liturgiae eucharisticae
momentum, sensu quidem stricto, declaretur etiam afitectibus actibusque
participantium, ad quos refertur processio, quae dicitur, cum donis, quam
recens liturgica instauratio statuit quamque ex perantiqua traditione psalmus
comitatur vel hymnus. Certum per temporis spatium est recesse, ut omnes huius
actus conscientiam assequantur quem celebrans propriis simul verbis enuntiat.
Eadem porro conscientia actus exhibendi dona totem per Missam
est sustinenda. Quin immo suam plenitudinem attingere debet tempore
consecrationis et oblationis anamneticae, prout flagitat primaria vis culminis
ipsius sacrificii. Quod quidem vocabula comprobant eucharisticae precis quae
sacerdos elatiore pronuntiat voce. Proderit hic non nullas afiterre locutiones
tertiae precis eucharisticae quibus insignite aperitur sacrificalis indoles
Eucharistiae et in quibus oblatio nostri ipsorum cum Christi iungitur
oblatione: “Respice, quaesumus, in oblationem Ecclesiae tuae et, agnoscens
Hostiam, cuius voluisti immolatione placari, concede, ut qui Corpore et
Sanguine Filii tui reficimur, Spiritu elus Sancto repleti, unum corpus et unus
spiritus inveniamur in Christo. Ipse nos tibi perficiat munus aetemum”.
Significatio autem sacrificalis haec iam in omnibus
celebrationibus exprimitur verbis illis quibus sacerdos terminat donorum
oblationem fidelesque ad orandum hortatur ut “meum ac vestrum sacrificium
acceptabile fiat apud Deum Patrem Omnipotentem”. Quae vocabula obstringentem
habent virtutem, quatenus naturam totius eucharisticae liturgiae patefaciunt
ubertatemque rerum simul divinaruni simul ecclesialium, quas continet.
Quicumque ergo cum fide Eucharistiam communicant,
animadvertunt eam “sacrificium” esse, id est “oblationem consecratam”.
Nam pants ac vinum in altari exhibita, quibus pietas et sacrificia spiritalia
participantium imguntur, denique sic consecrantur ut fiant vere, realiter et
substantialiter Corpus traditum Sanguisque a Christo ipso effusus. Ita quidem
propter consecrationem species pants et vini repraesentant modo sane
sacramentali et incruento ipsum cruentum Sacrificium propitiatorium quod is
Patri in cruce obtulit pro saeculi salute. Ipse enim solus, victimam
propitiatricem se praebens summae cum devotionis et immolationis actu, hominum
genus cum Patre reconciliavit, “delens, quod adversum nos erat, chirographum”.
Ad hoc igitur sacrificium, quod modo sacramentali in altari
renovatur, oblata dona pants et vini, fidelium pietati coniuncta, quiddam
conferunt, pro quo aliud nequit substitui, siquidem per consecrationem
sacerdotis sacrae species efficiuntur. Hoc etiain clare patescit ex gestu
sacerdotis eucharisticam proferentis precem at maxime in ipsa consecratione
deindeque cum Sancti Sacrificii celebrationem eiusque participationem
comitatur huius rei conscientia: “magister adest et vocat te” Quae Domini
vocatio ad nos per ipsius Sacrificium directa reserat corda, ut, per mysterium
Redemptionis nostrae mundata, cum eo se conglutinent in eucharistica
communione quae vicissim illi participationi Missae attribuit pondus maturum
ac plenum humanamque obligans vitam: “Intendit vero Ecclesia ut fideles non
solummodo immaculatam hostiam offerant sed etiam seipsos offerre discant, et
de die in diem consummentur, Christo mediatore, in unitatem cum Deo et inter
se, ut sit tandem Deus omnia in omnibus”. Oportet ergo convenitque ut nova,
impensa institutio impertiatur eo concilio ut omnes divitiae, quae in liturgia
continentur, aperiantur. Liturgica enim renovatio post Concilium Vaticanum II
effecta addidit maiorem, ut ita loquamur, visibilitatem sacrificio
eucharistico. Missis aliis rebus, ad eam conferunt verba eucharisticae precis
a celebrante pronuntiata voce elata praesertimque consecrationis verba et
congregationis acclamatio continuo post elevationem.
Quae omnia si gaudio nos replent, reminisci tamen etiam decet
mutationes illas novam jagitare conscientiam maturitatemque spiritalem non
solum a celebrante, potissimum hodie cum “versus populum” celebrat, sed ab
ipsis pariter fidelibus. Maturescit autem et increscit eucharisticus cultus
cum precis eucharisticae verba ac noininatim consecrationis magna cum
humilitate ac simplicitate ita efferuntur ut intellegi possint, secundum suam
sanctitatem, modo pulchro et digno; cum actus hic primarius eucharisticae
liturgiae sine festinatione fit, cum opera vere datur tali collecti animi
attentioni ac pietati tali ut participes sentiant mysterii excelsitatem, quod
peragitur, idque se gerendi ratione ostendant.
III
Binae Domini mensae communeque
Ecclesiae bonum
MENSA VERBI DEI
10. Probe quidem novimus Eucharistiae celebrationem priscis
inde a temporibus coniunctam esse non cum precatione sola verum etiam cum
Sacrarum Scripturarum lectione totiusque congregationis cantu. Hanc profecto
ob causare dintissime iam factum est ut ad Missam adhiberetur excogitata ab
Ecclesiae Patribus similitudo cum duabus mensis in quibus Ecclesia filiis suis
apparat verbum Dei atque Eucharistiam, id est Panem Domini. Redeundum
propterea ad primam partem est Sacri Mysterii, quae saepius his temporibus
liturgia verbi appellatur, de eaque aliquandiu deliberandum.
Lectio locorum ex Sacris Litteris cuique diei assignatorum
decreta a Concilio est secundum normas ac necessitates novas.
Ob eas igitur Concilii regulas novus constitutus est lectionum
ipsarum collectus, in quibus usurpatum quadamtenus est principium
continuationis textuum atque etiam propositum aditum aperiendi ad Libros
sacros universos. Psalmi insuper cum responsoriis in liturgiam inducti
familiariores astantibus reddunt ipsas pulcherrimas opes precationis ac poesie
Veteris Testamenti. Quod autem hi textus leguntur iam et canuntur proprio
sermone vemaculo, accidit proinde, ut omnes pleniore cum rerum intellegentia
ritum valeant participare. Non tamen desunt qui, secundum veteris liturgiae
Latinae rationem acriter instituti, defectum huius “unius sermonis”
percipiunt, qui in universo orbe terrarum unitatem Ecclesiae significat et
indole sua dignitatis plena altum sensum Mysterii eucharistici excitavit.
Itaque huiusmodi animi motus et desideria non solum benigne comiterque sed
etiam admodum reverenter sunt accipienda atque, quantum fieri potest, est iis
satisfaciendum, ut ceteroquin novis dispositionibus cavetur. Ecclesia quidem
Romana erga linguam Latinam, praestantissimum sermonem Urbis Romae antiquae,
peculiari obligatione devincitur eamque commonstret oportet, quotiescumque
offertur occasio.
Facultates, quas trac in re attulit renovatio post Concilium
inducta, ita crebrius adhibentur ut testes nos participesque fiamus germanae
celebrationis verbi Dei. Numerus etiam crescit eorum qui illis in
celebrationibus partes agunt actuosas. Nascuntur manipuli lectorum et
cantorum, quin saepius etiam “scholae cantorum”, virorum aut mulierum, qui
magno cum studio se huic devovent operis rationi.
Verbum Dei, Sacra nempe Scriptura, apud multas christianorum
communitates iam nova coepit vigescere vita. Ad liturgiam congregati fideles
cantando praeparantur ad Evangelium audiendum, quod consentanea nuntiatur cum
pietate curaque amanti.
His omnibus permagna cum aestimatione et grata mente cognitis
ac perceptis, haud tamen oblivisci licet renovationem plenam alias semper
necessitates inferre. Quae reapse consistunt novo in sensu officii circa
verbum Dei variis linguis per liturgiam transmissum; id quod congruit certe
cum natura universali ipsisque Evangelio propositis finibus. Idem vero illud
officium tangit etiam exsecutionem singularum actionum liturgicarum lectionis
vel cantus, ubi obtemperandum pariter est artis principiis.
Ut autem actiones illae a quovis ficto arceantur artificio,
demonstretur in eis recesse est talis facultas, simplicitas, simulque talis
dignitas ut ex ipsa legendi vel canendi ratione eluceat indoles sacri textus
propria.
Quocirca necessitates istae, quae ex renovato officii sensu
effluunt circa verbum Dei in liturgia, altius quidem descendunt immo pervadunt
ad interiorem affectionem, qua ministri verbi munus suum inter liturgicam
congregationem explent. Tandem respicit illud officium selectionem textuum.
Haec iam legitima Ecclesiae auctoritate facta est, quae etiam casus praecavit
in quibus fas est aptiores deligi locos peculiari cuidam occasioni. Meminerint
autem semper omnes intra textus Missae Lectionum ingredi posse solum Dei
verbum. Pro Sacrae enim Scripturae usu minime potest aliorum textuum recitatio
substitui, quantumvis magna bona religiosa et moralia illi forsitan prae se
ferant. Possunt contra tales lectiones utilissime in homiliis adhiberi. Nam
homilia reapse perquam idonea est ad illorum textuum usum, dummodo necessariis
doctrinae postulatis et condicionibus respondeant, quoniam ipsa homiliae
natura eo spectat, ut, praeter alia, illuminet convenientiam inter divinam
revelatamque sapientiam ac praestabilem, humanam cogitationem, quae variis
viis quaerit veritatem.
MENSA PANIS DOMINI
11. Altera mysterii eucharistici mensa, videlicet mensa Panis
Domini, et ipsa postulat congruentem considerationem, ratione habita
liturgicae renovationis temporis nostri. Summi profecto ponderis haec quaestio
est, cum de actu ibi peculiari agatur fdei vivae, quin immo - sicut a primis
sueculis auctores testificantur - actus quo significatur cultus erga Christum,
qui in eucharistica communione se ipsum cuique nostrum tradit, animis noshis
et conscientiae nostrae, labiis noshis et oribus cibi forma. Quam ob rem
potissimum trac ipsa in quaestione poscitur ea vigilantia, de qua loquitur
Evangelium, tam a Pastoribus, in quos recidit offcium curandi eucharistia
cultus, quam a Populo Dei, cuius “sensus Edei” hic penitus percipiatur
oportet sitque valde acutus.
Diligentiae itaque uniuscuiusque vestrum, Venerabiles ac
Dilecti in episcopatu Fratres, commendare hanc quaestionem pervelimus. Vos
enim in primis oportet eam collocare intra communem vestram sollicitudinem
omnium Ecclesiarum vobis creditarum. Id quod a vobis petimus pro unitale illa
quam veluti hereditatem ab Apostolis recepimus: pro unitale collegiali nostra.
Haec quidem unitas certo quodam sensu enata est circum mensam Panis Domini in
novissima Cena. Sustentati vos et adititi a veshis in sacerdotio Fratribus,
praestate quantum omnino valetis, ut in tuto semper locetur dignitas sacra
ministerii eucharistici altusque ille spiritus eucheristicae communionis, quod
non tantum est peculiare bonum Ecclesiae uti Populi Dei sed etiam particularis
simul hereditas nobis relicta ab Apostolis, a variis liturgicis traditionibus
et a tot generationibus fidelium, qui sacpe fuerunt testes Christi heroici, in
“Schola Crucis” (Redemptionis) et Eucharistiae educati.
Recordari igitur decet Eucharistiam ut mensam Panis Domini
perpetuam esse invitationem, quem ad modum colligitur ex liturgica celebrantis
monitione cum eloquitur: “Ecce Agnus Dei! Beati qui ad cenam Agni vocati
sunt”, necnon ex nota Evangelii parabola de invitatis ad nuptiarum
convivium.
Meminimus autem multos in illa narratione sese excusantes ob
varias causas recusavisse ne vemrent.
Etiam sunt in noshis catholicorum communitatibus qui sacram
communionem participare possunt at non participant, licet in conscientia sua
nullo impediantur gravi peccato. Hic se gerendi modus, qui in non nullis e
nimia manat severitate, nostro quidem saeculo mutatus est, si verum dicere
volumus, quamvis passim etiarmunc deprehendatur. Revera, potius quam ex
indignitatis sensu, iam affectio illa oritur e deficiente aliquomodo
dispositione interiore, vel si ita dicere aequum est, deficiente “fame” et
“siti” eucharistica, sub qua latet similiter parum sufficiens aestimatio
atque intellegentia ipsius naturae huius excellentis Sacramenti amoris.
Hisce tamen proximis amis conspicamur etiam aliud quiddam.
Interdum scilicet, immo compluribus in casibus, cuncti eucharisticae
celebrationis participes ad communionem accedunt, tametsi nomumquam - ut
comprobant periti rerum pastores - habita non est debita cura, ut prius
Paenitentiae Sacramentum reciperent propriam ad conscientiam mundandam. Ex se
quidem id significare potest eos, qui ad Mensam Domini procedant, nihil sua in
conscientia invertire neque quidquam secundum obiectivam Dei legem quod
prohibeat praecelsum illum laetumque actum ipsorum coniunctionis sacramentalis
cum Christo. At opinio saltem aliquando hic delitescere potest alia quaedam:
qua quis nempe arbitratur Missam esse dumtaxat convivium quod participetur
Corpore Christi suscipiendo, ut potissimum fraterna ostentetur communio. Quam
ad rationem facile addi potest aliqua inumana rerum consideratio vel simplex
voluntas sese “conformandi” ad ceteros.
A nobis ergo iste quaestio efflagitat vigilantem animorum
attentionem necnon theologicam ac pastoralem scrutationem, quae sensu
officiorum nostrorum acerrimo ducatur. Sinere enim nobis haud licet ut in
communitatum nostrarum vita illud pereat bonum quod subtilitas est christianae
conscientiae impulsae sola observantia erga Christum qui, in Eucharistia
receptus, debet in nostrum unoquoque reperire dignum habitaculum. Quae quidem
quaestio proxime cohaeret non tantum cum Pacnitentiae Sacramenti usu, sed cum
recto etiam sensu propriorum officiorum circa depositum totius doctrinae
moralis et circa accuratam differentiam inter bonum ac malum, quae deinceps
singulis Eucharistiae participibus evadit regula recti de se ipsis iudicii
intra propriae conscientiae penetralia Notissima enim sunt Sancti Pauli dieta:
“Probet autem se ipsum homo”; tale porro iudicium condicio pemecessaria
est, ut ipse quis statuat ad sacramne accedat communionem eucharisticam an ab
ea abstineat.
Eucharistiae autem celebratio affert nobis alia multa
postulata, quantum ad Mensae eucharisticae attinet ministrum; quae modo
afficiunt sacerdotes solos et diaconos modo universos liturgiam eucharisticam
participantes. Sacerdotibus diaconisque est reminiscendum mensae Panis Domini
ministerium iniungere ipsis peculiaria officia quae in primis spectent eundem
ad Christum in Eucharistia praesentem proindeque omnes Eucharistiae
participes, qui sunt vere vel esse possunt.
Ad primum quod attinet, recordari expedit de verbis libri
Pontificalis quae die ordinationis.
Episcopus ad novensilem facit sacerdotem, dum in patena
caliceque ei committit panem ac vinum a fidelibus oblata et a diaconis
praeparata: “Accipe oblationem plebis sanctae Deo offerendam. Agnosce quod
ages, imitare quod tractabis et vitam tuam mysterio dominicae crucis conforma”.
Quae postrema admonitio ab Episcopo ipsi proposita persistere
debet velut una normarum carissimarum ministerii eius eucharistici.
Secundum illam normam moderari se sacerdotem oportet Panem ac
Vinum tractantem, quae Corpus et Sanguis facta sint Redemptoris. Par inde est
nos omnes, qui Eucharistiae simus ministri, perscrutari attento animo actus
nostros in altari praesertimque modum quo tractemus Cibum illum ac Potum, qui
Corpus sunt et Sanguis Dei et Domini Nostri manibus in noshis; quomodo dein
sanctam communionem distribuamus et quomodo purificationem perficiamus.
Qui gestus cuncti suam prae se ferunt significationem. Vitanda
nimirum est omnis hic scrupulosa religio; verum prohibeat a nobis Deus mores
reverentia vacuos, inopportunam festinationem et impatientiam scandalum
inferentem. Summus enim in eo consistit honor noster quod - praeter officia
nostra circa munus evangelizationis - exercemus talem potestatem arcanam in
Redemptoris Corpus; proinde omnia in nobis ad id penitus dirigantur oportet.
Meminisse insuper debemus nos semper ad hanc ministerialem potestatem esse
sacramento consecratos atque ex hominibus assumptos “pro hominibus”. Quae
singula constituamus ante oculos recesse est nobis praesertim Ecclesiae
Romanae Latinae sacerdotibus, quorum ordinationis ritus progredientibus
saeculis addidit consuetudinem sacerdotis manus ungendi.
Quibusdam in regionibus usus increbruit manu suscipiendae
communionis. A Conferentiis Episcopalibus singillatim hoc expetitum est a
Sedeque Apostolica concessum. Nihilominus voces permanant de dolendo defectu,
qui hic illic evenit, reverentiae Speciebus eucharisticis debitae, quae quidem
offensiones non gravant ipsos solos his de gerendi se modis reos sed etiam
Ecclesiae Pastores qui minus diligenter vigilaverunt de fidelium agendi
ratione erga Eucharistiam. Accidit quoque ut interdum ratio non habeatur
liberae optionis voluntatisque eorum qui, tametsi apud eos communionis
distributio approbata est per manus, malunt tamen pergere eam ore recipere. In
his igitur Litteris Noshis vix facere possumus quin mentionem pariter moveamus
histibus de factis, de quibus modo mentionem iniecimus. Quod cum scribimus,
nullo omnino modo cogitamus illos qui Dominum Iesum menu suscipientes
permoventur affectu altae reverentiae ac pietatis, in regionibus, ubi eiusmodi
usus est permissus.
Non autem neglegere licet primarium sacerdotum munus, qui sua
in ordinatione idcirco consacrati sunt, ut Christi Sacerdotis gererent
personam; qunpropter eorum manus, haud secus ac vox et voluntas, factae sunt
proximum Christi instrumentum. Sicut Eucharistiae igitur ministri, implent in
Species sacras auctoritatis officium primarium, quoniam plenum est: panem
nainque et vinum offerunt et consecrant et deinde ipsis congregationis
participibus, qui suscipere cupiunt, sacras dividunt Species. Diaconis tantum
permittitur ut fidelium dona ad altare perferant eaque a sacerdote consecrata
distribuant. Quamquam non piane est priscus ritus, quam tamen eloquens hinc
est in ordinatione nostra Latina unctio manuum, quasi poscatur hisce ipsis
manibus peculiaris Sancti Spiritus gratia et vis!
Tangere sacras Species ac partiri propriis manibus est
ordinatorum privilegium, quod indicat actuosam participationem ministerii
Eucharistiae. Patet vero posse Ecclesiam tribuere talem potestatem hominibus
qui nec sacerdotes sint nec diaconi, cuius generis sunt sive acolythi suum
exsequentes ministerium, praesertim si ad futuram ordinationem destinantur,
sive alli laici qui facultatem fusta de necessitate acceperunt, sed semper
post consentaneam praeparationem.
ECCLESIAE BONUM COMMUNE
12. Ne paulisper quidem oblivisci possumus Eucharistiam esse
peculiare bonum universae Ecclesiae. Maximum immo donum est, quod in gratiae
Sacramentique ordine Sponsus Divinus suae tradidit traditque continenter
Sponsae. Atque propterea omnino, quod de tali agitur tantoque dono, nos
profunda moti fide facere debemus, ut vere christiana conscientia officiorum
nostrorum ducamur. Etenim donum aliquod magis nos magisque obligat, quoniam
compellat nos non tantum vi stricti cuíusdam iuris quantum potius propterea
quod alicui nominatim committitur ideoque etiam sine vinculis iuridicialibus
postulat fiduciam animumque gratum. Eucharistia autem prorsus est hulus
generis donum, huius generis bonum. Fideles itaque quoad singulas partes
oportet nos manere erga ea quae illa in se exprimit necnon ad ea quae a nobis
exposcit: gratiarum scilicet actionem.
Bonum totius Ecclesiae commune est Eucharistia tamquam
unitatis eius sacramentum. Quam ob rem tenetur arcto officio Ecclesia omnia
constituendi quae ipsius respiciunt celebrationem ac participationem. Gerere
nos ergo debemus secundum principia a novissimo Concilio praestituta, quod
nempe in Constitutione de Sacra Liturgia circumscripsit ac praefinivit
auctoritates obligationesque tum Episcoporum in propriis dioecesibus tum
Episcopalium Conferentiarum, quandoquidem trae et illi in unitale collegiali
cum Apostolica Sede agunt.
Accedit quod normae variis a Romanae Curiae Dicasteriis
emissae pariter sunt hic servandae: tum in re liturgica - nempe in regulis per
liturgicos libros statutis de mysterio eucharistico necnon in eidem mysterio
dicatis Instructionibus _ tum in iis quae pertinent ad “communicationem in
sacris”, “Directorio de re oecumenica” et “Instructione de
peculiaribus casibus admittendi alios christianos ad communionem eucharisticam
in Ecclesia catholica” sancitis. Etsi praesenti in statu renovationis
liturgicae relictus est locus liberae “creatrici” cuidam operae, debet
tamen illa districte oboedire postulatis substantialis unitatis. Qua in
pluralismi via, ut aiunt (qui ceterum iam exortus est ex variarum linguarum
usu in liturgiam inducto), eatenus tantum progredi licet, quatenus necessariae
proprietates celebrationis Eucharistiae non tollantur quatenusque obtemperetur
legibus recentiore liturgica renovatione praestitutis.
Necessaria ergo ubique adhiberi debet diligentia, ut intra
ipsum cultus eucharistici pluralismum, a Concilio Vaticano II propositum,
ostendatur unitas, cuius signum Eucharistia est et causa.
Officium istud, cui ob ipsam rerum necessitatem invigilare
debet Apostolica Sedes, suscipiendum est non solum Conferentiis Episcopalibus
singulis, verum etiam cuique sine exceptione ministro Eucharistiae. Reminisci
praeterea quisque debet se vere respondere de communi universae Ecclesiae
bono. Sacerdos ut minister et celebrane et praeses eucharisticae fidelium
congregationis habeat oportet peculiarem sensum communis boni Ecclesiae, quod
per ministerium snum repraesentat at cui ipse vicissim subesse debet secundum
rectam fidei disciplinam. Se ipsum arbitrari non licet velut “possessorem”
qui libere decemat de liturgico textu et ritu sacro quasi de suo peculiari
bono, ut rifui illi tribuat snum ipsius arbitrariumque modum. Id quod subinde
videri potest maiorem quidem habere effectum magisque satis facere subiectivae
cuidam pietati, nihilo setius tamen obiective fallitur semper communio illa
quam potissimum in Sacramento unitatis vere proprieque decet declarari.
Singuli sacerdotes, qui Sanctum offerunt Sacrificium,
meminerint proinde non se solos huius Sacrificii tempore precari cum propria
communitate, verune totem simul precari Ecclesiam, quae sic atque etiam per
usum liturgici textus approbati aperiat hoc in Sacramento unitatem suam
spiritalem. Si quis hanc rationem appellat “nimium uniformitatis studium”,
ostendit tantummodo se ignorare obiectivas postulationes germanae unitatis
idque signum est nocentis individualismi, quem dicunt.
Quod autem minister sive celebrane ita subicitur ipsi “Mysterio”,
quod ab Ecclesia illi concreditum est in commodum totius Populi Dei, id
elucere debet etiam in observatione liturgicarum normarum ad Sancti Sacrificii
celebrationem attinentium. Hae regulae referuntur verbi causa ad habitum
nominatimque ad sacras vestes, quas celebrane induit. Accidit, quemadmodum
liquet, ut antehac fuerint etiamque nunc adiuncta sint, in quibus praescripta
illa non urgeant. Intimis sensibus commoti iam legimus in libris, quos
sacerdotes conscripserunt quondam captivi in campis ad homines exterminandos
institutis, narrationes de eucharisticis celebrationibus absque supra dictis
normis, id est sine altari et sacris vestimentis. Si vero illis in
condicionibus id documentum fuit animorum heroicorum magnamque aestimationem
meretur, nihilominus tamen communilnus in adiunctis intellegi potest
neglegentia praeceptorum liturgicorum velut deminuta erga Eucharistian
reverentia, quam fortasse genuit singulare studium ipsius celebrantis vel mens
non valens censuram facere opinionum vulgatarum vel etiam quidam defectus
spiritus fidei.
Nos cunctos, qui ex Dei gratia ministri sumus Eucharistiae,
obstringit peculiari modo officium curandi de ipsis sensibus seque gerendi
rationibus fratrum nostrorum ac sororum sollertiae pastorali nostrae
commissorum. Munus quidem nostrum est, in primis per vitae nostrae exempla,
incitare quamlibet sanam significationem cultus erga Christum praesentem
operantemque in hoc Sacramento amoris. Ipse prohibeat Deus, ne aliter agamus
neve cultum illum labefaciamus, “desuescentes” signis variis formisque
eucharistici cultus, quibus fortasse “tralaticía” at sana indicetur
pietas, aut illum “fidei sensum”, quem totus possidet Populus Dei, sicut
monuit Concilium Vaticanum II.
Extremam vero iam manum imposituri hisce considerationibus Noshis, velimus
veniam petere - nomine quidem Nostro ormiumque vestrum, Venerabiles ac Dilecti
in episcopatu Fratres - universarum illarum rerum quae, ob quasvis causas
quamlibetgue ob humanam debilitatem, impatientiam, neglegentiam vel etiam
propter exsecutionem interdum imperfectam, singularem, falsam praescriptorum
Concilii Vaticani II, ingerere potuerunt scandalum vel diflicultatem circa
doctrinae interpretationem et venerationem huic excelso Sacramento debitam.
Dominum exinde Iesum precamur, ut deinceps pariter nostra in ratione huius
mysterii sacri tractandi vitetur id omne quod quocumque modo diluere possit
vel confundere reverentiae sensum et amoris inter nostros fideles.
Utinam Christus nos ipse adiuvet, ut per vias renovationis
verae procedamus ad illam plenitudinem vitae cultusque eucharistici, unde
aedificatur Ecclesia ipsa ea in unitate, quam possidet iam et cupit magis
etiam perfici in Dei viventis gloriam hominumque cunctorum salutem.
13. Sinite demum Nos, Venerabiles ac Dilecti Fratres, has iam
finire meditationes Nostras, ad nomullarum dumtaxat quaestionum tractationem
pleniorem destinatas. Cum easdem cogitationes Nostras enuclearemus, ante
oculos nobis obversabatur opus totum a Concilio Vaticano II peractum, atque
mentem acriter intendimus in Pauli VI Encyclicas Litteras “Mysterium Fidei”,
tempore Concilii foras datas, necnon in omnia documenta idem post Concilium
edita, quibus liturgica renovatio post Concilium ad eflEectum adduceretur.
Viget enim arctissima et congruens necessitudinis coniunctio inter liturgiae
renovationem ac restaurationem totius vitae Ecclesiae.
Ecclesia non solum agit sed et ipsa se exprimit in liturgia,
ex liturgia vivit deque liturgia consentaneas vitae suae vires haurit. Idcirco
liturgica renovatio, recto modo secundum Concilii Vaticani II mentem peracta,
certo quodam sensu mensura est et condicio qua eiusdem universalis Synodi
doctrina ad usum adducatur, quam quidem amplecti volumus profunda cum fide,
habentes scilicet nobis persuasum per ipsum Concilium Spiritum Sanctum “dixisse
Ecclesiae” veritates dedisseque concilia quae muneri eius perficiendo utilia
essent coram hominibus huius nostri posteriorisque temporis.
Aequabiliter nos in posterum etiam singularem adhibebimus
curam, ut sequamur ac provehamus Ecclesiae renovationem secundum Concilii
Vaticani II doctrinam, spiritu vivae semper Traditionis ducti. Re quidem vera
pertinet ad Traditionis recto modo intellectae naturam recta quoque
interpretatio rursus instituta “signorum temporum”, secundum quae recesse
est extrahantur copioso de Evangelii thesauro “nova et vetera”.
Hoc videlicet animo secundum evangelicam monitionem operane,
Concilium Vaticanum II provide est amisum, ut vultus Ecclesiae in liturgia
sacra restitueretur, cum saepius se ipsum revocaret ad id quod est “antiquum”,
ad id quod ex Patrum hereditate prodit exprimitque fidem ac doctrinam
Ecclesiae tot iam saecula adunatae.
Ut autem illa Concilii praescripta in liturgiae provincia
futuris quoque temporibus pergere valeant rite impleri, at potissimum in
regione eucharistici cultus, pemecessaria est sedula adiutrix opera mutua
inter Apostolicae Sedis Dicasterium, ad quod res pertinet, singulasque
Episcopales Conferentias, adiutrix - inquimus - mutua opera, vigil simul et
creatrix, oculis nempe intentis nunc ad sanctissimi Mysterii magnitudinem nunc
ad progredientes motus spiritales socialesque mutationes tanti momenti pro
nostra aetate, quoniam non solum diHicultates quandoque inferunt, verune etiam
homines ad novam rationem communicandi augusti huius Mysterii Fidei
praeparant.
Ante omnia vero asseverare Nostra interest quaestiones
liturgiae ac nominatim liturgiae eucharisticae nullo modo esse posse
occasiones dividendi catholicos et subruendi Ecclesiae unitatem. Istud
efflagitatur iam simplici ex intellectu Sacramenti huius, quod Christus nobis
ut spiritalis coniunctionis fontem reliquit. At quo pacto Eucharistia ipsa,
quae in Ecclesia est “sacramentum pietatis, signum unitatis, vinculum
caritatis” his diebus inter nos erigere possit murum divisionis materiamque
praebere dissensionis cogitationum et agendi rationum, cum esse debeat centrum
primarium et constitutivom unitatis ipsius Ecclesiae, quem ad modum ex suapte
est natura?
Universi nos pariter debitores sumus erga Redemptorem nostrum.
Universi nos simul audiamus oportet illum veritatis amorisque Spiritum, quem
is pollicitus Ecclesiae est quique in ea operatur.
Pro hac igitur veritate et amore, nomme insuper ipsius Christi
Crucifxi eiusque Mahis, obsecramus vos et obtestamur, ut omnem deserentes
contentionem ac partitionem consociemur nos universi ad hoc excelsum
salutiferum munus, quod pretium est unaque fructus redemptionis nostrae.
Quantum in ipsa profecto situm est, Apostolica Sedes amitetur, ut similiter in
posterum instrumenta conquirat, quibus unitas illa asservetur de qua loquimur.
Unusquisque vero diligenter sua caveat agendi ratione “conhistare Spiritum
Sanctum”. Haec ut tandem unitas et continua ordinataque cooperatio, quae ad
illam perducit, valeant perseveranter proferri, flexis genibus imploramus
singulis nobis lumen Spiritus Sancti per Mariae Sponsae eius sanctae Mahisque
Ecclesiae deprecationem. Et dum omnibus benedicimus imo ex pectore, rursus
convertimur ad vos, Venerabiles ac Dilecti Nobis Fratres in episcopatu,
fratema cum salutatione ac plena fiducia. Coniuncti nos trac collegiali
unitale, cuius sumus participes, omnia suscipiamus, quo magis magisque
Eucharistia fiat vitae et lucis fons conscientiis fratrum nostrorum ac sororum
apud communitates singulas intra unitatem universalem Christi Ecclesiae in
terris.
Caritate demum fratema Nos impulsos vobis cunctisque in
sacerdotio fratribus Benedictionem iuvat Apostolicam impertire.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIV mensis Februarii, Dominica I in
Quadragesima, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PAULUS PP. II
Copyright 1980 © Libreria Editrice Vaticana
|