 |
LETTERA DI GIOVANNI PAOLO II AL CARDINAL
RAUL FRANCISCO PRIMATESTA
Venerabili Fratri Nostro
Radulfo Francisco S.R.E. Cardinali Primatesta
Archiepiscopo emerito Cordubensi in Argentina
Laetantur profecto Platensis urbis incolae, qui,
christiana fide suffulti, sollemnem sacrae suae aedis memoriam recolere
properant: de vetusto dicimus cathedrali templo quod inter omnes istius
Nationis sacras aedes magnitudine eminet et maiestate. Etenim centum et
quindecim abierunt anni ex quo, sociata complurium hominum opera, sacer locus a
fundamentis extolli coeptus est, et in praesens eius aedificatio ad finem
feliciter est adducta.
Urbs Platensis, Deo dicata in honorem Summi Pontificis
Sancti Pontiani, sub umbra huius sanctissimi caelitis christianam nutrivit
fidem: nunc se parat ad hunc eventum sollemniter agendum proximo mense
Novembri, die undevicesimo, quo liturgica recurrit memoria Sancti Patroni.
Celebrationes sine dubio efficient ut christifideles
istius communitatis in fide confirmentur, Spiritus Sancti donis repleantur,
corde uno et anima una congregentur, ut fraterna caritate usque refulgeant. Quo
vero ritus magnificentius efficaciusque evolvantur, libentes volentesque
annuimus postulatis Venerabilis Fratris Caroli Galán, Archiepiscopi Platensis,
qui insignem a Nobis Missum poposcit ut huic sollemni memoriae agendae
interesset.
Tu autem, Venerabilis Frater Noster, peraptus prorsus
occurris, cui haec demandetur procuratio, quippe qui olim presbyter exstiteris
illius cleri, rector Seminarii nec non Episcopus Auxiliaris, ideoque huius
templi momentum et dignitatem probe noveris. Hisce propterea Litteris
propensaque Nostra voluntate te MISSUM EXTRAORDINARIUM constituimus, ut,
occurrente illa commemoratione, ipsam Nostram vocem significes, unde cuncti
novum animum suscipiant ad fidem christianam penitius vivendam. Facili
fidentique animo praevidemus te studiose ac sollicite partes Nostras esse
expleturum, impellente videlicet magna tuam erga patriam caritate. Ibi
salutationem et benevolentiam Nostram omnibus palam declarabis, quos profecto
momentum docebis templi visibilis eiusque necessitudinem cum spiritali Dei
habitaculo.
Interim Deum Patrem omnipotentem in vota vocamus ut
cum tibi, Venerabilis Frater Noster, tum omnibus astantibus, Platensi populo in
primis, immo universis nationis civibus praesens suo adsit praesidio. Nostra
quidem Apostolica Benedictio divinarum gratiarum nuntia sit feliciorisque
temporis signum, quam cunctis simul huius eventus participibus largiaris
velimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Septembris,
anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
|