 |
LETTERA DEL SANTO PADRE GIOVANNI
PAOLO II
AL SUO INVIATO SPECIALE ALLA CELEBRAZIONE
DEL III CONGRESSO EUCARISTICO NAZIONALE DELLA COLOMBIA
Venerabili Fratri Nostro
ROSALIO IOSEPHO S.R.E. Cardinali CASTILLO LARA
Pontificiae Commissionis pro Statu Civitatis Vaticanae
Praesidi Emerito
Sacrosanctum Christi corpus ubique locorum congruenti sollemnique ritu percolere consuevit Ecclesia. Ex eucharistico enim
sacramento veluti e salienti sacerrimoque fonte Domini scimus defluere uberrima beneficia et amplissima dona. Fideles autem ad
aquam hanc salutiferam accedentes supernarum rerum sitim restinguere queunt atque inde vigorem sumentes suam operam in
cotidianis officiis sustinendis fortius studiosiusque agere possunt.
Excusso de consilio novimus Tertium Congressum Eucharisticum Nationis Columbianae, nominatim Caliensi in urbe, XVI-XVIII
diebus mensis Octobris, futurum. Maiores enim ibidem et qui pientissimi exstiterunt Corporis et Sanguinis Christi mysterium sunt
venerati aliisque idem ferventi animo inculcarunt, ubi primum christiana haec ad loca religio inducta est.
Cupimus et Nos nostro quoque tempore pietatis hae testificationes ut confirmentur et fides roboretur, quo latius pleniusque
Salvatoris hodierni homines fruantur salute et ipsi hoc divino de Sacramento uberrimos capiant fructus. Hoc namque convivium
plurimum affert efficacitatis et ad maiora patranda usque compellit.
Itaque ut celebratio haec clarius peragatur et magnificentius, congrua iustaque Fratribus Columbianis petentibus Episcopis, virum
eminentem mittere statuimus, qui personam Nostram tueatur Nostramque simul mentem significet. Ad te autem Venerabilis
Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus, qui istius Nationis inclitus filius, aptissimus dignusque visus es ad ministerium
hoc sustinendum et insigniter explendum. Fraternam ideo in te benevolentiam declarantes, temet Missum Extraordinarum
constituimus ad Congressum Columbianae Nationis Tertium Eucharisticum celebrandum.
Verba quidem Nostra transmittenda curabis et cohortationem ad Eucharistiae vehementiorem cultum itemque omnibus
participibus benevolentiam Nostram significabis. Benedictionem demum Apostolicam Nostro nomine omnibus adstantibus
largiaris copiose velimus, superna praesidia nuntiantem et feliciora tempora.
Ex Aedibus Vaticanis die II mensis Septembris, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo
primo.
IOANNES PAULUS II
|