|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI TOMKO
PRAESIDI PONTIFICII COMITATUS
EUCHARISTICIS INTERNATIONALIBUS
CONVENTIBUS PROVEHENDIS Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Cardinali TOMKO
Praesidi Pontificii Comitatus
Eucharisticis Internationalibus Conventibus provehendis
Illustrior multo tibi, Venerabilis Frater Noster, atque iucundior hoc anno
celebratio Beatae Virginis Mariae Perdolentis, Patronae videlicet tuae ipsius
Slovachiae, continget et utrique Nostrum suavissimam restituet illius diei
memoriam, cum te in Episcoporum Collegium praeclarum suscipere voluimus
plenitudine Sacerdotii Nostris tibi manibus impertienda.
Singulari enim Dei beneficio exinde viginti quinque effluxerunt anni et multa
tua pro Ecclesia intervenerunt opera. Propter hoc his Litteris Nostris tamquam
totiens praesentes tibi patefacimus studiosissimam Nostram gratulationem de
longinquo hoc Episcopatus tui curriculo eiusque plurimis meritis.
Dies namque decimus quintus mensis Septembris novum tibi addet inter Ecclesiae
Pastores honorem decoremque, laetantibus etiam Nobis de episcopali tuo
ministerio tam vario ac fructuoso prius apud Episcoporum Synodum ac deinde inter
Congregationem pro Gentium Evangelizatione. His enim in magnae auctoritatis
muneribus omnem animi tui pastoralis alacritatem ingeniique fecunditatem pro
universa Ecclesia comprobavisti.
Multiplicia quidem fuerunt tum incepta tua tum itinera quoque pro Evangelio
nuntiando singulis in Nationibus suscepta. Haec sane notissima Nobis sunt
augentque gratulandi tibi hoc tempore causas. Est quoque operae memorare partes
quas pro eventuro eucharistico anno mox es acturus.
Te igitur, Venerabilis Frater Noster, ex animo consalutantes cogitamus hanc
Episcopatus tui dignitatem quam volumus omnino ad eius iubilaeum argenteum
extollere et illuminare. Tecum proinde fraternis his cum sensibus coniungemur
festo tuo die, quem laeti novimus patriae tuae Slovachiae pariter gaudium
afferre. Vehementer interea precantes exoptamus ut anniversarius tuus dies
lucidus tibi contingat atque solaciorum cumulum afferat de praeteritis operae
episcopalis tuae monumentis.
Illa misericordis Dei dona tibi affatim conciliet Apostolica Nostra Benedictio
quam una cum fraterna salutatione singulari profecto benignitate tibi impertimus
tibique caris ac deditis omnibus.
Ex Arce Gandulfi, die XVIII mensis Augusti, anno MMIV, Pontificatus Nostri
vicesimo sexto.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana
|