|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
ROGERO S.R.E. CARDINALI ETCHEGARAY,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
AD RECOLENDAM CENTENARIAM MEMORIAM
HEBDOMADARUM SOCIALIUM FRANCOGALLIAE
Venerabili Fratri Nostro ROGERO
S.R.E. Cardinali ETCHEGARAY
Socialibus quaestionibus magnum tribuit catholica Ecclesia
momentum et pondus, quandoquidem peculiarem sane curam humano consortio colendo
adhibere ipsa consuevit. Etenim suam usque eadem exhibet socialem doctrinam ut
hominis agnita dignitas in lucem adspectumque proferatur ipseque, tum corporis
habita ratione, tum spiritus, in eam societatem inseratur quae ad bonum commune
obtinendum procedat.
Quod cum ita sit, saecularia iam appetit memoria Hebdomadarum
Francogalliae Socialium. Quae sollertibus operantibus compositoribus, diebus
XXIV - XXVI mensis Septembris Insulae praeclara in urbe agetur. Admodum ideo
aequum est et convenit ut eventus hic congruenter recolatur et optimo iure
extollatur. Commemoratio enim haec copiam dabit et facultatem insignes viros
mulieresque conveniendi, qui suam ad novam Europam aedificandam, praeteritorum
fastorum luculentam ob oculos habentes copiam praestantiamque, conferre operam
studebunt.
Quocirca Francogalliae suffragantibus Fratribus Episcopis,
spectabilis viri Michaelis Camdessus aliarumque eximiarum personarum postulatis
libenter subvenientes, ut eventus ille elatius evolvatur et luculentius, ad
te,Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, illius perillustris
Nationis inclitum filium, cuius consiliis operaque uti solemus et ipse idoneus
occurris qui eventui illi intersis personamque inibi Nostram geras. Itaque
permagna moti affectione, te Missum Extraordinarium renuntiamus et
constituimus ad celebritatem quam supra diximus communicandam.
Universis igitur participibus mentem Nostram ostendes, ut
novensilis Europa sui cultus humanitatisque liquidius agnoscat fundamentum
christianamque hereditatem, quam maiores nostri nobis tradiderunt servandam et
demonstrandam. Omnibus Nostro nomine auctoritateque Benedictionem Apostolicam
impertias velimus, quae, sit animorum renovationis signum et futuro de tempore
superni iuvanimis documentum.
Ex Arce Gandulfi, die XXI mensis Iulii, anno MMIV Pontificatus
Nostri sexto et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana
|