|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
XAVERIO S.R.E. CARDINALI LOZANO BARRAGÁN,
PRAESIDI PONTIFICII CONSILII PRO
VALETUDINIS ADMINISTRIS
SIVE PRO PASTORALI VALETUDINIS CURA
Venerabili Fratri Nostro XAVERIO S.R.E. CARDINALI LOZANO BARRAGÁN
Praesidi Pontificii Consilii pro Valetudinis Administris sive pro Pastorali
Valetudinis Cura
Mariano omnino sub signo susceptum et adhuc completum
episcopatum tuum, Venerabilis Frater Noster, plurimi quidem hoc tempore
concelebrare festinant propter faustum ipsius argenteum iubilaeum, quod — ut
omnes noverunt — in ipsam sollemnitatem Assumptionis B.M.V., Deo largiente,
incidet. Etenim viginti quinque abhinc annos in veneranda Basilica Virginis
Guadalupensis illo ipso die plenitudinem accepisti sacerdotii.
Cum omnibus ergo qui episcopalis tui operis curriculum tum inter
gregem Mexicanum, tum apud communitatem dioecesanam Zacatecensem ac postremo hic
in Apostolicae Sedis officiis observaverunt laudaveruntque Nos in primis
vehementem Nostram coniungere cupimus gratulationem de honorifica hac vitae tuae
meta ac de meritorum numero quae pro Dei populo passim tibi cumulavisti.
Tuam vero maximi aestimamus industriam pro iis hominibus quos
Ecclesia peculiari semper amore ac sollicitudine persequitur, nempe infirmis
aegrotisque quorum curam apud Pontificium Consilium pro Valetudinis Administris
Nostra ex voluntate septem hos superiores annos adeo amanter geris atque
efficienter pro Christo.
Sicut toties antehac benevolentiam erga te Nostram sumus
testificati, hac data opportunitate eam manifesto renovamus bonis cum ominibus
de anniversaria tua memoria ac fervidis similiter precibus ut diu posthac
servire Ecclesiae valeas tua ex maximi momenti statione et etiam episcopali
administratione pro universis aegrotantibus, maxime in annua eorum die propria
apud Marialia totius orbis sanctuaria.
Splendidum tibi tuisque procul anniversarium diem precamur,
plurimum tibi ex hac celebritate ominamur spiritalis laetitiae, Divini Magistri
remunerationem tibi optamus uberrimam pro universi episcopalis tui operis
laudibus fructibusque. Interea his cum gratulantibus Nostris sensibus ac
Litteris fraternis Benedictionem quoque Nostram largissime tibi transmittimus,
aestimationis Nostrae testem simulque donorum posthac caelestium semper
conciliatricem.
Ex Arce Gandulfi, die XXI mensis Iulii, anno MMIV, Pontificatus
Nostri sexto et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana
|