 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO,
SECRETARIO STATUS,
ELECTO LEGATO PONTIFICIO AD CELEBRANDUM X CENTENARIUM AB ELECTIONE IULII II Venerabili Fratri Nostro
ANGELO
S.R.E. Cardinali SODANO
Secretario Status
Magnopere laetamur quod quingentesima memoria anniversaria
Iulii II ad Cathedram Petri electionis hoc Novembri mense convenienter in patria
ipsius Savonensi commemorabitur, quo tempore etiam plurima recensebuntur
administrationis eius pontificiae monumenta.
Cotidie enim fere in aliquod incurrimus Pontificis Iulii II
opus: Petrianam Basilicam, veluti sepulcrale monumentum, opibus Christifidelium
libenter incohatam, sacellum Sixtinum miro consilio eiusque iussu a
Michaelangelo exornatum, conclavia iuxta arte singulari a Raphaele illustrata,
Moysen nuper renovatum, iura Ecclesiae vehementer in Italia vindicata, artes
litterasque firmiter praedicatas, pro Ecclesiae reformatione sententias
prolatas. Haec et alia pontificatus Iulii II merita Savone sollemniter
recolentur exeunte hoc mense.
Nos igitur gestientes ritibus illis interesse, die tricesimo
huius mensis, ac Nostras diligenter conferre ad commemorationem partes te ipsum,
Venerabilis Frater Noster, Legatum Nostrum nominamus libentes, ne quid
memoriae illius Pontificis desit dignitatis decorisve. Tu enim bene novisti
eminens ministerium ab hoc Nostro praeclaro Decessore praebitum, ac simul artis
coniungeris vinculis cum Liguriae terra, in qua Iulius II est ortus. Aderis ergo
pro Nobis ac participes singillatim Nostro pariter nomine salutabis, praesertim
Episcopum et presbyteros dioecesis Savonensis-Naulensis necnon omnes
auctoritates praesentes cunctosque fideles, ut humanitatis pietatisque fructus
inde percipiantur uberrimi.
Ex Aedibus Vaticanis, die V mensis Novembris, anno MMIII,
Pontificatus Nostri vicesimo sexto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2003 - Libreria Editrice
Vaticana
|