|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
CORMAC S.R.E. CARDINALI
MURPHY-O'CONNOR
ARCHIEPISCOPO VESTMONASTERIENSI
Venerabili Fratri Nostro CORMAC S.R.E. Cardinali MURPHY–O’CONNOR
Archiepiscopo Vestmonasteriensi
Quinquagesima feliciter recurrente anniversaria memoria
constitutionis dioecesis Holmiensis, omnis catholica Suetiae communitas
magnopere laetatur Deoque imo ex corde grata laudis cantica promit pro universis
bonitatis eius ineffabilibus donis.
Certiores facti de sollemni celebratione huius eventus, Nos
summa cum animi consolatione cum sacris pastoribus coniungimur et
christifidelibus illic degentibus, atque cupimus animum iis addere Nostramque
benevolentiam spiritalemque necessitudinem manifestare.
Quamobrem libenter sane accepimus postulatum Venerabilis Fratris
Andreae Arborelius, O.C.D., Episcopi Holmiensis, qui humaniter poposcit ut
Patrem Purpuratum illuc mitteremus ad Personam Nostram gerendam. Nos autem
censemus te hanc Legationem optime esse exsecuturum, quem ipse in petitione sua
suasit. Ideo Nostrum Missum Extraordinarium hisce Litteris te
constituimus ad aurei dioecesis Holmiensis iubilaei celebrationem die XII
proximi mensis Octobris Holmiae in cathedrali ecclesia sancti Erici sollemniter
agendam.
Hac etiam data occasione placet Nobis memorare Venerabilem
Fratrem Ioannem Evangelistam Ericum Müller, a Decessore Nostro ven. me. Pio XII
constitutum illius Sedis primum Episcopum, cuius studium prudensque navitas huic
communitati haud parum profuit.
In hac honorifica explenda missione pro Nobis illic adstabis,
immo sacris liturgicis praesidebis, sermone tuo Nostram ad mentem illustrabis
eventus illius momentum, caritatem pariter Nostram testaberis erga dilectam
ecclesialem illam communitatem, auctoritates civiles omnesque aliorum
confessionum vel religionum praesentes sodales Nostro nomine comiter salutabis.
Episcopum, religiosos viros mulieresque et christifideles
Holmiensis Ecclesiae totamque Suetiae nobilem Nationem ferventer commendamus
intercessioni Beatae Mariae Virginis, Reginae Sacratissimi Rosarii, sanctae
Brigidae, Europae Patronae, necnon sancti Erici IX, illius populi praeclari
Regis. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde tibi impertimus,
quam cum omnibus praesentibus participabis.
Ex Aedibus Vaticanis die XV mensis Septembris, anno MMIII,
Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2003 - Libreria Editrice
Vaticana
|