|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
ALFONSO S.R.E.
CARDINALI LÓPEZ TRUJILLO
PONTIFICII CONSILII PRO FAMILIA PRAESIDI
Venerabili Fratri Nostro
ALFONSO S.R.E. Cardinali LÓPEZ TRUJILLO
Pontificii Consilii pro Familia Praesidi
Familiarem consortionem hominum Nobis summae curae et fuisse
semper totum Nostrum per Pontificatum et esse nemo non novit. Eam videlicet
saepius quidem sermonibus Nostris documentisque tum defendimus tum etiam
consiliis et monitis Nostris provehimus.
Quapropter non possumus quin summopere laetemur de proximo
Congressu omnium gentium pro Familia, quae Manilae a die XXII ad XXVI mensis
Ianuarii agetur sub titulo "Familia Christiana: nuntius tertio millennio
salutaris". Etenim ex sana solummodo ac solida familiae humanae
condicione sperari potest et exspectari melior quidam terrarum orbis in quo
homines cum tranquillitate prosperitateque vivant. Cogitamus itaque iam Nos
pulchritudinem illius Congressionis atque effectuum eius fructuosorum
plenitudinem hunc ad altissimum videlicet finem.
Quamquam pastorali Nostro animo aderimus ibi totum per
Congressus tempus deliberationesque intenta procul mente omnes persequemur, et
quamquam Deo volente alloqui poterimus universos eiusdem Conventus participes ex
longinquo, aliquem tamen fidissimum Nostrum adiutorem pro Nobis adesse volumus
faustis illis diebus qui scilicet Nostram aperte gerat veluti personam Nostraque
pariter voce loquatur.
Neminem profecto magis idoneum reperimus quam Te ipsum,
Venerabilis Frater Noster, ad illud laudabiliter explendum officium quippe cum
duodecim iam annos Nostra voluntate Pontificio Consilio pro Familia ipse praesis
atque eadem ex sede, Te operante, Ecclesia tot beneficia pro hominum familiis
efficiat. His ideo Litteris Nostris fidentes nominamus Te MISSUM EXTRAORDINARIUM
NOSTRUM ad IV illum Congressum Internationalem Familiarum Manilae commemoratis
diebus proximi Ianuarii mensis eventurum.
Adstabis pro Nobis adsistentesque Nostro etiam sermone atque
animo salutabis et Apostolica tandem Benedictione Nostrum ad nutum cumulabis,
unde confidimus fore ut uberrimus proventus spiritalis eadem ex Congressione
percipiatur in humanarum familiarum ubique confirmationem ac solidam
prosperitatem.
Te interea, Venerabilis Frater Noster, ad hanc magni ponderis
legationem profecturum precibus Nostris bonisque ominibus prosequimur ut munus
hoc tuum quam felicissime pro Nobis expleas et bono singularum familiarum
simulque universae Ecclesiae utiliter proficias.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Decembris, anno MMII,
Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2003 - Libreria Editrice
Vaticana
|