|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO,
SECRETARIO STATUS,
VICESIMA QUINTA RECURRENTE ANNIVERSARIA
MEMORIA ORDINATIONIS EPISCOPALIS
Venerabili Fratri Nostro ANGELO S.R.E. Cardinali SODANO Secretario
Status
Tecum Nostra quotidiana cum fere sit consuetudo propeque singularis ac diuturna
intercedat necessitudo, tibi, ab episcopatus primordiis quintum et vicesimum
annum complenti, gratulantis animi vox sensusque Nostri deferenda coram
videntur. Veruntamen praeter hoc officium Nobis prorsus iucundum, scripto quodam
Nostro tibi liquidius mentem Nostram significare etiam volumus, ut notiora quae
de te sentimus videantur.
Quae antehac effecisti argumento esse debent diligentiae perinde ac tuae
prudentiae quarum testimonium dedisti simul atque in Apostolorum Collegium es
ingressus itemque Apostolicus Nuntius apud Chiliensem Nationem destinatus. Tua
exinde propius uti voluimus opera te Secretarium Consilii Publicorum Ecclesiae
Negotiorum designantes ac tecum pariter Nostra consilia muniaque communicantes.
At quicquid elaborari aut in Ecclesiae universae commoditatem effici potuit
maiore animi impetu es aggressus cum Nostra de voluntate primum Prosecretarius
tum in purpuratorum Patrum adlectus Collegium Secretarius Status electus es. In
Episcoporum Ordinem relato laetanter titulum dioecesis suburbicariae Albanensis
tibi tradidimus, quacum te pastorali sollicitudine peculiariter coniungi
novimus. Exinde procedente tempore in graviora officia industriam tuam et
studium conferre consuevisti teque idcirco Nos cognovimus fidissimum socium ac
multorum laborum adiutorem.
Nostra etenim de Ecclesia universa pastoralia proposita, Nostra per terrarum
orbem incepta, magna cum alacritate ac peritia fulsisti, ex quibus emolumentum
censemus salutare evenisse catholicae toti familiae cunctisque bonae voluntatis
hominibus. Non sine ideo causa te nuper hoc in munere confirmavimus, pro
comperto habentes te quae superiora in posterum tempus eadem congrua animi
intentione absolvere nisurum.
Nihil opus esse pluribus verbis arbitramur ut tibi comprobationem Nostram atque
pergratum animum significemus, quem eundem potissimum confirmare cupimus cum
incidet episcopalis tua haec honorifica commemoratio, mense scilicet Ianuario
die quintodecimo. Magna quoque afficimur laetitia quod hoc Beatae Mariae
Virginis Rosarii anno Missam gratiarum tuo de Iubilaeo episcopali agendarum in
Basilica S. Mariae Maioris celebrare statuisti, tuum episcopale committens
ministerium Matri Christi Ecclesiaeque. Tibi demum Nos Ipsi nominatim,
Venerabilis Frater Noster, Apostolicam Benedictionem Nostram singulari cum animi
affectione addicimus, largiter universis qui familiaritatis societatisque operis
vinculo tecum obstringuntur cumulate prolixeque ipsam adscribendam.
Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Ianuarii, in sollemnitate Epiphaniae
D.N.I.C., anno MMIII, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2003 - Libreria Editrice
Vaticana
|