|
LETTERA DI GIOVANNI
PAOLO II ALL’INVIATO SPECIALE ALLE CELEBRAZIONI DEL 1950° ANNIVERSARIO
DELL’ARRIVO IN INDIA DI SAN TOMMASO APOSTOLO E DEI 450 ANNI DALLA MORTE
DI SAN FRANCESCO SAVERIO
Venerabili Fratri Nostro
CRESCENTIO S.R.E. Cardinali SEPE
Congregationis pro Gentium Evangelizatione Praefecto
Praestantiores inter eventus coram Indiae fidelibus annumerari
plane arbitramur commemorationem, qua feliciter in illas oras Sancti Thomae
Apostoli MCML adventus anniversaria memoria celebratur ac simul Sancti Francisci
Xaverii CCCCL obitus anniversaria recordatio recolitur, qui Evangelii illa in
Natione insignis fuit nuntiator. His ideo auctoribus quondam salutaria germina
illis in locis disseminari coepta sunt, unde ecclesiasticae communitates
succrescere potuerunt ac pietatis fundere uberes fructus.
Admodum ideo decet ut eventus hic congruenter commemoretur et
iusta ratione extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non
huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum homines ad ferventiorem religionis
sensum, firmiorem fidem certioraque proposita, pristinis illis instantibus
exemplis, permovendi.
Ipso igitur favente Domino, mensis Novembris XVI-XVII diebus
huius rei sollemniora Ernakulamensi in urbe agentur, omnium ibidem rituum
communitatibus feliciter congregatis, ut liquidius ecclesialis unitas
conspiciatur et communi de sententia apostolicum opus explicetur.
Perinde ac Decessor Noster recolendae memoriae Pius XII anno
MCMLII egit eundem eventum commemoraturus, Nos etiam, quo ritus hic
magnificentius efficaciusque evolvatur, Venerabilium Fratrum Indiae Episcoporum
postulatis libenter occurrentes, mittere aliquem eminentem Praesulem statuimus,
qui partes Nostras sustineat ac Personam gerat. Ad te autem, Venerabilis Frater
Noster, cogitationem convertimus, qui Evangelium per orbem diffundendum
diligenter curans prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et
luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater
Noster, Missum extraordinarium renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam
supra diximus agendam.
Universis igitur harum celebrationum participibus fidelibusque
inibi cunctis voluntatem Nostram benignarn prolixumque animum ostendes.
Universis Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quae sit
animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum in omnes
Indiae fideles documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Octobris, anno MMII
Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.
IOANNES PAULUS II
|