 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI RATZINGER,
CONGREGATIONIS DE DOCTRINA FIDEI PRAEFECTO
Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Cardinali RATZINGER
Congregationis de Doctrina Fidei Praefecto
Colenda profecto est cuiusque nationis historia, praesertim vero
Sanctorum eius res gestae et recordationes, ut antiquorum eventuum memoria
futuri temporis fiat prophetia. Nam multarum gentium iter illuminant exemplari
vita sua sapientique doctrina isti homines, quorum non est corruptum cor, qui
non aversi sunt a Domino: sit memoria illorum in benedictione (Eccli 46,13-14).
Laeto igitur animo novimus die VI proximi mensis Octobris
Ratisbonae unam quidem sollemnem celebratum iri recordationem varias ob
Sanctorum anniversarias memorias. Persuasum habemus huiusmodi eventum valde
prodesse posse fidei populi illius regionis et universae Germaniae Nationis,
Nobis carissimae. Quamobrem libenter accepimus postulatum Venerabilis Episcopi
Manfredi Müiller, qui humaniter poposcit ut quendam Patrem Purpuratum illuc
mitteremus ad Personam Nostram gerendam. Cum autem tu, Venerabilis Frater
Noster, dilectus sis nobilis huius Nationis filius, immo cum communitati
Ratisbonensi arte sis coniunctus, ac pro universae Ecclesiae bono Nostroque
valido auxilio iam diu pergrave expleas munus Congregationis de Doctrina Fidei
Praefecti, censemus te hanc Legationem optime digneque esse exsecuturum. Ideo
Nostrum Missum Extraordinarium hisce Litteris te constituimus ad supra
memoratam celebrationem sollemniter agendam.
Hac data occasione placet merita ac virtutes extollere sanctorum
Episcoporum, qui aliquot ante saecula huic Ecclesiae plurimum contulerunt
emolumenti. In primis Nobis memorare licet S. Emmeramum, cuius martyrium,
frugiferum post missionale ministerium, MCCCL ante annos terram illam semine
fidei fecundavit. Decessor Noster sanctus Leo IX inter Sanctos adnumeravit CML
abhinc annos S. Erhardum, assiduum ibidem pastorem, et S. Volfgangum, qui etiam
iuvenis principis Henrici, futuri imperatoris, sapienter curavit institutionem.
Denique octo ante saecula natus est S. Albertus Magnus, Ecclesiae Doctor,
Ordinis Praedicatorum decus, qui aliquot per annos Ratisbonensem Ecclesiam
Episcopus rexit.
Commemorare quoque cupimus coniuges Henricum et Cunegundem, qui
mille ante annos die VIII mensis Septembris coronam acceperunt Germaniae regni,
deindeque anno MXIV Romae a Summo Pontifice Benedicto VIII totius Europae
imperatores sunt renuntiati. Henricus sollicite pauperes iuvit ecclesias et
monasticam promovit reformationem. Cunegundis mirabile exstitit exemplar
virtutum, praesertim caritatis et humilitatis. Post mortem mariti sui, omnes
opes relinquens regalique dignitate se exuens, ingressa est in monasterium
oppidi Kaufungen, quod antea fundaverat, ibique Deo et proximo humiliter
inserviit, suis laborans manibus atque strenuam faciens paenitentiam. Praeter
hos coniuges illo tempore sanctitatis viam tenentes, alii fuerunt principes:
satis est memorare beatam Giselam, Henrici sororem, quae uxor fuit sancti
Stephani, Hungariae regis, et mater sancti Emerici.
Haec autem fulgida antiqui temporis exempla nostra quoque aetate
Europae Nationes incitant ad unitatem assidue promovendam in spiritali,
materiali moralique cooperatione sive civilium gubernatorum sive
ecclesiasticorum pastorum, personali sanctitate et virtutibus praeditorum.
Hortaberis igitur, Venerabilis Frater Noster, omnes adstantes
aliosque ex longinquo audientes ut praestantia horum Sanctorum exempla imitari
conentur, eos devote venerentur fidenterque implorent, ut per validam eorum
intercessionem congruenter humanam sapientiam cum divina fide componere possint
atque omnes ad altiorem Dei cognitionem et amorem perveniant.
Benedictionem demum Apostolicam, caelestis gratiae pignus et
sincerae Nostrae caritatis testem, imo ex corde tibi elargimur, quam nomine
Nostro cum omnibus hunc memorabilem eventum participantibus peramanter
communices volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Augusti, anno MMII,
Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2002 - Libreria Editrice
Vaticana
|