|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
MARIO FRANCISCO S.R.E.
CARDINALI POMPEDDA,
SUPREMI TRIBUNALIS SIGNATURAE APOSTOLICAE PRAEFECTO
Venerabili Fratri Nostro
MARIO FRANCISCO S.R.E. CARDINALI POMPEDDA
Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae Praefecto
Natalicium hoc anno tempus inusitata tibi, Venerabilis Frater
Noster, et gaudia importabit et solacia maioremque simul inter Ecclesiae
pastores tibi addet honorem iucundissimam propter curriculi tui memoriam atque
operae sacrae tuae commemorationem praeclaram.
Libentissimus profecto die vicesimo tertio mensis Decembris ad
Petriana Apostolorum limina recurres, ubi videlicet quinquaginta abhinc annos
tuum de Pastoris Divini consilio natum est sacerdotium, unde fructuosum sane
tuum pro Ecclesia multiplexque ministerium est exortum.
Qui autem fervidas hasce tibi inscribere studemus Litteras,
tecum quidem memorabili tuo die gratulanti vehementer animo aderimus, sicut et
hodie tibi hunc gratulamur sane eventum tecumque Auctori omnium gratiarum tot
industriae longinquae tuae merita adsignamus utpote qui te inter clerum Romanum
Sedisque Apostolicae administros operari laudabiliter voluerit et universae
simul per terras communitati ecclesiali prodesse.
Idcirco censuimus temet ipsum prius sex annos praesidere Sacrae
Romanae Decanum Rotae ac dein hucusque Supremo Tribunali Signaturae Apostolicae
praeesse necnon Collegio iudicum ultimae appellationis in Statu Vaticanae
Civitatis. Ea de causa etiam Nostris impositis manibus episcopalem tibi
impertivimus tres ante annos ordinem, propalam tam studia tua quam opera
frugifera ac magisteria agnoscentes, deinceps immo in Sacrum Cardinalium hoc
anno Collegium suscepimus.
Sacerdotalis ideo ordinationis tuae celebritas veluti cumulum
his tuis laudibus adiunget quarum Nos cum tot aliis amicis sociisque tuis
cupimus omnino esse participes. Communi etiam prece divinum operariorum bonorum
obsecramus remuneratorem tibi, Venerabilis Frater Noster, laetificum maxime ut
concedat diem consolationum lectissimarum plenum. Haec insuper commemoratio
sacerdotii tui exordiorum utinam incitamento tibi evadat publicum ad tuum pro
Christo et Ecclesia ministerium usque prosperandum.
Accipe igitur Nostris de manibus fraternam salutationem ac
studiosam hanc gratulationem de presbyteratus tui aureo iubileo. Suscipe pariter
Benedictionem particularem Apostolicam Nostram uti permagnae Nostrae
aestimationis testimonium novum. Esto semper tibi in vinea Domini Apostolorum
Regina praesens benevola adiutrix.
Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Decembris, anno MMI,
Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2001 - Libreria Editrice
Vaticana
|