IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA IACOBO LUCAE S.R.E.
CARDINALI ORTEGA Y ALAMINO,
ARCHIEPISCOPO SANCTI CHRISTOPHORI DE HABANA
Venerabili Fratri Nostro IACOBO
LUCAE S.R.E.
Cardinali ORTEGA Y ALAMINO Archiepiscopo Sancti Christophori
de Habana
Sanctissimum Eucharistiae
Sacramentum neminem sane fugit quantum christifideles inde a cena novissima
per saeculorum decursum adorare consueverint. Maximum est enim fidei nostrae
mysterium, in quo Christus sacrum efficitur convivium, ex quo nos viatores, ad
terrestrem peregrinationem validis viribus prosequendam, vigorem haurire
possimus.
Ipsa hac ratione ecclesialis
communitas urbis Soteropolis summo gaudio proxime congregabitur, volvente
videlicet mense Novembri, quandoquidem ibi, in Magni Iubilaei contextu,
Eucharisticus Congressus Nationalis celebrabitur, plurimis adstantibus
Fratribus in Episcopatu, presbyteris, religiosis sodalibus nec non fidelibus
laicis, qui cuncta ex Salvatoriana Natione illuc congregabuntur ut suam
translaticiam fidem in inenarrabile Eucharisticum mysterium propalam
profiteantur.
Ne vero ulla omnino eiusdem
celebrationis pars favore Nostro aut consensu careat neve vox Nostra ulli
peculiari eius actui deesse videatur, optata quidem explentes Archiepiscopi
Sancti Salvatoris in America idemque Praesidis Nationalis Episcoporum Coetus,
Venerabilis Fratris Ferdinandi Sáenz Lacalle, et omnium pariter sacrorum
Praesulum totiusque ecclesialis communitatis, praestantem virum mittere
statuimus, qui personam Nostram illic tueatur praesentiamque Nostram
significet.
Quapropter hisce datis Litteris Te,
Venerabilis Frater Noster, cuius iam pridem cognovimus doctrinae integritatem
solidamque pietatem ac fidelitatem erga hanc fidei nostrae veritatem cuiusque
pastorale perspeximus studium cunctos fideles propius usque adducendi ad tam
uberem gratiarum fontem, MISSUM EXTRAORDINARIUM Nostrum constituimus et
renuntiamus, ut diebus XXV et XXVI mensis Novembris hoc iubilari anno in urbe
Sancti Salvatoris in America Nostro nomine et auctoritate sollemnibus illis
sacris praesideas et congressionibus quae in tanto ecclesiali eventu
peragentur.
Quo in munere fungendo sedule
studebis ut eiusmodi sollemnes celebrationes in omnibus singulisque illic
adstantibus novum accendant ardorem illius fidei quae in hanc veritatem
potissimum requiritur, ita ut fideles Iesu Christo, unico mundi Redemptore,
Pane pro vita nova ferventius et efficacius nutriantur. Benevolentiam
pariter Nostram ostendes, quae universam Nationem Salvatorianam complectatur,
omnium aerumnas soletur omnesque inibi cives laetificet. Nos quidem, uberrimam
spiritalium fructuum messem ex isto Conventu optantes, missionem tuam Nostris
prosequemur precibus.
Nostram tandem Benedictionem
Apostolicam, quam Tibi, Venerabilis Frater Noster, imprimis tribuimus,
universis commemorationis participibus largiaris copiose velimus, quae sit
superni iuvaminis nuntia et certum felicioris aevi documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XVII
mensis Octobris, anno Magni Iubilaei MM, Pontificatus Nostri tertio et
vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2000 - Libreria
Editrice Vaticana |