 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
IOANNI MARIAE S.R.E. CARDINALI LUSTIGER
ARCHIEPISCOPO PARISIENSI
Venerabili Fratri Nostro IOANNI MARIAE S.R.E. Cardinali
LUSTIGER Archiepiscopo Parisiensi
Centesimus eventurus est et quinquagesimus annus ex quo
tempore insignis Decessor Noster Pius IX, quem in Beatorum catalogum proxime
rettulimus, dioecesim condidit Guadalupensem. Iam profecto antiquitus,
compluribus adlaborantibus religiosis, Evangelii beneficia gentibus illis
subministrari coepta sunt, ipsaque ibidem Ecclesia tutum felixque ingressa est
iter, ut, bene iuvante Domino, uberem profectum assequeretur.
Convenit igitur ac permagni refert ut eventus hic congruenter
commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et
facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum animos ad
ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita
permovendi.
Suasu idcirco inductuque Venerabilis Fratris Ernesti Cabo,
Episcopi Imae Telluris necnon Petrirostrensis, XIX die mensis Novembris,
sollemnis erit a primaeva illa condita dioecesi centesima et quinquagesima
anniversaria commemoratio, ut ager illic dominicus, inde fere sumens vim,
uberiores fructus fundat et laetiore segete vestiatur.
Quocirca ut ritus hic spectabilius efficaciusque evolvatur, ad
te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui, praeclarae
admodum Ecclesiae Pastor, prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc
praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te,
Venerabilis Frater Noster, MISSUM EXTRAORDINARIUM renuntiamus et constituimus
ad celebrationem quam supra diximus agendam.
Universis igitur participibus hominibusque inibi cunctis
voluntatem Nostram benignam ostendes, cum quamvis longo spatio separemur
adsimus spiritu praesentes. Magni iam Iubilaei sub finem fidelibus cunctis,
spiritalibus huius mirabilis eventus fructibus repletis, Nostro nomine
Nostraque auctoritate Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quae sit
animorum renovationis signum et supernarum gratiarum complementum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Octobris, anno MM,
Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2000 - Libreria
Editrice Vaticana
|