IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
CAMILLO S.R.E. CARDINALI RUINI,
PRO ROMANA DIOCESI VICARIO GENERALI
Venerabili Fratri Nostro CAMILLO S. R. E. Cardinali
RUINI Nostro pro Romana Dioecesi Vicario Generali
Spectabilis dilectaque in Bielorussia Ecclesia per sacram
synodum celebrandam quaedam pervestigare contendit et factitare quae in omnium
fidelium beneficium largiter recidant. Adlaborantibus inibi sacris ministris,
religiosis laicisque, Evangelii salutares monitiones copiose subministrari
denuo coeptae sunt, ipsaque Ecclesia tutum felixque ingressa est iter, ut,
bene iuvante Domino, uberem profectum assequeretur.
Convenit igitur ac permagni refert ut eventus hic congruenter
commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et
facultatem non huius rei dumtaxat magnificandae, verum etiam animos ad
ferventiorem religionis sensum, clariorem fidem certioraque proposita
permovendi.
Postulatis idcirco Venerabilis Fratris Nostri Casimiri S. R.
E. Cardinalis Swiatek, Archiepiscopi Minscensis-Mohiloviensis, subvenire
cupimus, qui a Nobis fidenter missum flagitavit ad XXIX-XXX diebus mensis
Septembris finem sollemniter imponendum Synodo ibidem celebratae, ut inde fere
sumentes vim, Minscensis-Mohiloviensis, Pinskensis Latinorum, Vitebscensis
Sedes, dissipatis quibusdam adversis condicionibus, uberiores fructus eventuro
de tempore fundant.
Quocirca ut ritus hic spectabilius efficaciusque evolvatur, ad
te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui Nostra pro Romana
Ecclesia Vicariam operose geris personam, quique prorsus idoneus occurris ad
ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti
affectione, te Missum Extraordinarium renuntiamus et constituimus ad sollemnem
ritum illum quo synodus antedicta ad exitum adducetur.
Universis igitur participibus hominibusque inibi cunctis
voluntatem Nostram benignam Nostramque dilectionem ostendes, cum quamvis longo
spatio separemur adsimus spiritu praesentes. Pastoribus inibi fidelibusque
cunctis, Magni Iubilaei spiritalibus repletis fructibus, Nostro nomine
Nostraque auctoritate Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quae sit
animorum renovationis signum et felicioris aevi documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Septembris, anno MM,
Pontificatus Nostri altero et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2000 - Libreria
Editrice Vaticana |