IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
ARCHIMANDRITAE AEMILIANO
FABBRICATORE EGUMENO,
EXARCO ORDINARIO MONASTERII EXARCICI
SANCTA MARIAE CRYPTAE FERRATAE
Reverendissimo Patri Archimandritae Aemiliano Fabbricatore Egumeno
Exarcho Ordinario Monasterii Exarchici Sanctae Mariae Cryptae Ferratae
Perpetua illa perque profunda pietas, qua erga sanctissimam Iesu
Christi ferimur Matrem, haud sane Nos sinit ullam maiorem eius praeterire
celebrationem publicamve commemorationem. Quin immo quo saepius cognovimus nomen
ipsius honoremque per Ecclesiam excoli, eo vehementius quidem et intus laetamur
et celebrantibus ipsis veluti praesentes adesse cupimus.
Singulari propterea elati sumus gaudio, cum inter alia urbis
Romanae iubilaria sollemnia accepissemus simili affectu in vestro Marialis
nominis coenobio mox alium Genetricis beatae titulum dignam accepturum esse
venerationem videlicet Nativitatis ipsius hoc anno in pervigilio incohandam
eiusdem sollemnitatis.
Hanc nimirum ob causam inter vos Venerabilem Fratrem Nostrum
Achillem Silvestrini illorum rituum tempore personam vere Nostram gerere
voluimus neque illud tamen satis cum haberemus, has addere placuit Litteras
tamquam e manibus Nostris traditas, quibus et gratulari studemus huius
praestabilis celebrationis auctoribus omnibusque participibus et Nostram
consensionem testificari atque communem affectionem.
Quantum quidem possumus hortamur ut illuminatus Mariae Matris
nostrae cultus in Christifidelium omnium animis roboretur, ut inde catholica
vita et opera abunde nutriatur, ut denique universale Ecclesiae Magnum Iubilaeum
hoc modo a coenobio Sanctae Mariae Cryptae Ferratae uberem fructum et impulsum
recepisse videatur. Comitetur celebrantes Mariae Nativitatis omnes illic
Benedictio Nostra Apostolica, veluti meritorum praemium ac novorum inceptorum
Marialium incitamentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Augusti, anno MM,
Pontificatus Nostri altero et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2000 - Libreria
Editrice Vaticana |