LETTERA DEL SANTO PADRE GIOVANNI PAOLO II AL SUO
INVIATO SPECIALE, L'EM.MO CARDINALE ACHILLE SILVESTRINI, IN OCCASIONE DELLA CELEBRAZIONE GIUBILARE PER LA FESTA
DELLA NATIVITÀ DELLA BEATA VERGINE MARIA
Venerabili Fratri Nostro ACHILLI
S.R.E. Cardinali SILVESTRINI Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus Praefecto
Praestanti
hoc et Magno effulgente Iubilaeo, fideles etiam ad orientalem ritum pertinentes
primas agunt partes in tanto eventu celebrando. Praeclaro anno hoc dies VIII
mensis Septembris conspicuum obtinet locum, cum Theotokos nata recolitur,
veneranda scilicet Deipara. Si
quidem alibi Beatae Virginis Mariae Nativitas sollemniter commemoratur, id
potissimum apud Monasterium Exarchicum B. Mariae Cryptae Ferratae agitur.
Monasterium namque hoc
saeculorum decursu non modo cultu bonarum litterarum eminuit, verum etiam
caelesti Matri in laudibus dicendis claruit. Animum haud semel ac mentem ad diem
illum referimus cum sollemni lucernario Byzantino Nos praesedimus atque Marialem
Annum inauguravimus, ut inde fere sumpto initio in totum terrarum orbem Christi
Redemptoris Matris affatim fluerent beneficia ac firmum Ipsius patrocinium
dirigeretur.
Suasore ergo ac petitore
Reverendissimo Patre Aemiliano Fabbricatore, Egumeno et Exarcho Ordinario
Sanctae Mariae Cryptae Ferratae, volentes ac libentes Missum destinare,
Nativitatis B. Mariae Virginis eveniente festo in primis vesperis incohando, ad
iubilarem celebrationem agendam apud Monasterium, cuius supra est facta mentio,
statuimus, qui partes Nostras sustineat et personam tueatur. Ad te autem,
Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui prorsus idoneus
occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum, cui olim
fidenter Ecclesialium Orientalium destinavimus procurationem. Itaque permagna
moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum extraordinarium
renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.
Universis igitur illius
Monasterii sodalibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam
ostendes et cohortationem ad Magni Iubilaei sensum plane percipiendum
significes. Omnibus Nostro nomine Nostraque auctoritate Benedictionem
Apostolicam impertias velimus, quae sit animorum renovationis signum et
praeclari huius anni peculiarium gratiarum pignus.
Ex Aedibus Vaticanis,
die X mensis Augusti, anno MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.
IOANNES PAULUS II
|