 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO,
SECRETARIO STATUS,
ELECTO LEGATO PONTIFICIO
PRO CELEBRANDA MILLENNIO A
NATIVITATE SANCTI STEPHANI IN HUNGARIA
Venerabili Fratri Nostro ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO Secretario
Status
Hungariae Christifidelibus Magnum Iubilaeum Anni MM peculiare
momentum adfert eosque singulari gaudio replet: dum enim una cum universo
Ecclesiae grege alterum celebrant millennium a Redemptoris ortu, primum etiam
recolunt millennium ex quo sanctus Stephanus diadema accepit a papa Silvestro
II, Decessore Nostro fel. rec. Primus ille Hungariae rex in subditis regendis
iustus, pacificus et pius, vitam Ecclesiae maxime fovit praesertim legibus Dei
obsequendo atque subiectorum suorum bonum quaerendo; sicut accepimus, die XX
proximi mensis Augusti sollemnes in Hungaria agentur ritus ad eiusmodi
celebrandam memoriam. Quapropter Venerabilis Frater Noster Ladislaus S.R.E.
Cardinalis Paskai, Archiepiscopus Strigoniensis-Budapestinensis atque Hungariae
Primas, nec non Venerabilis Frater Stephanus Seregély, Archiepiscopus Agriensis
et Conferentiae Episcopalis Hungariae praeses, poposcerunt, nomine etiam
cunctorum istius Nationis sacrorum Pastorum, ut ad personam Nostram illic
gerendam sacer Praesul constitueretur, qui Nomine Nostro ritibus praeesset
celebritatibusque tanto eventui convenientibus.
Ad te quidem, Venerabilis Frater Noster, qui proximus es
cotidianae Nostrae operae adiutor atque artis coniungeris vinculis cum nobili
Hungarorum Natione, Nostram admovemus cogitationem Nostrumque animum. Idcirco
harum Litterarum vi te designamus Legatum Nostrum, mandatis tibi factis, ut
memorato die sacris in Hungaria celebritatibus praesis nomine Nostro utque,
Nostris pastoralibus sensibus fidelibus ibi congregatis humaniter renuntiatis,
communem exspectationem plane expleas. De Magno anni MM Iubilaeo loquens, omnes
hortaberis ad spiritalem vitam renovandam adque testimonium fidei, sancto
Stephano intercedente, rite praestandum.
Dum per Te consalutamus Venerabilem Fratrem Nostrum Ladislaum
S.R.E. Cardinalem Paskai atque sacrorum Antistitem Stephanum Seregély, quos
diximus, ceterosque Praesules et universum clerum ac Hungariae populum, pro
certo habemus illos omnes renovato animo cunctas vires suas in opus novae
evangelizationis impensuros esse.
Munus tuum, Venerabilis Frater Noster, magni sane ponderis
considerantes, peculiaris benevolentiae Nostrae pignus Apostolicam Benedictionem
peramanter impertimus Tibi universisque celebrationum participibus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Iunii, anno MM,
Pontificatus Nostri altero et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2000 - Libreria
Editrice Vaticana
|