 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
VICENTIO S.R.E. CARDINALI PUJIC
ARCHIEPISCOPO VRHBOSNENSI
Venerabili Fratri Nostro VINCENTIO S.R.E. Cardinali
PULJIC Archiepiscopo Vrhbosnensi
Insignes profecto testificationes annorum progressu
singularemque pietatem in Virginem Mariam tribuere consuesse in orbe terrarum
fideles probe scimus. Id contingere Ucrainam apud Graecam-Catholicam Ecclesiam
pro comperto habemus, quae mox frequens ad spectabile coadunabitur Mariale
Sanctuarium Zarvanycianum, veluti huius Magni Iubilaei fastigium impositura.
Consentaneo enim Ecclesiae Matris cultu et honore cupimus Nos
Christianorum qui in Ucraina sunt animi ut confirmentur, novo inde suscepto
vigore et in pietatis opera gerenda incitamento. His spectatis rebus, libentes
volentesque Venerabilis Fratris Nostri Miroslai Ivani Lubachivsky,
Archiepiscopi Maioris Leopolitani Ucrainorum, optatis subvenire cupimus, cum
insignis a Nobis Missus expetitus sit, qui Internationali Peregrinationi
Ucrainae ad Sanctuarium Mariale Zarvanycianum, sollemniter diebus XXII et
XXIII mensis Iulii agendae, interesset.
Nunc permagna permoti animi affectione te, Venerabilis Frater
Noster, qui apud Nos singularem obtines locum, destinare studemus ad eam rem
agendam, ut ritus ipse congrua sollemnitate evolvatur et pari dignitate
absolvatur. Quocirca praestabilem simul aestimationem significantes, te Missum
Extraordinarium constituimus, ut, peregrinationi illi quam supra diximus inibi
intersis ipsamque vocem Nostram significes, unde cuncti, hoc praefulgente
Magno Iubilaeo, renovatam voluntatem mentemque, conciliatis animis, prae se
ferant.
Palam demum benevolentiam Nostram declarabis et
sollicitudinem, dum preces pariter fundimus ut caelestis Matris late
proferatur pietas et gentibus illis magis magisque sit lucida ipsa virtutis
veluti stella. Salutationem tandem fervidam omnibus transmittas et
Benedictionem Nostram Apostolicam universis simul huius eventus participibus
nomine Nostro Nostraque auctoritate largiaris velimus, quae sit divinarum
gratiarum nuntia ac certum felicioris temporis documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Iunii, anno MM,
Pontificatus Nostri altero et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2000 - Libreria
Editrice Vaticana
|