IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
ROSALIO IOSEPHO S.R.E.
CARDINALI CASTILLO LARA,
QUINQUAGESIMAM ANNIVERSARIA MEMORIAM
AGENTI SACERDOTALIS SUAE ORDINATIONIS
Venerabili Fratri Nostro ROSALIO IOSEPHO S.R.E.
Cardinali
CASTILLO LARA
Memores tui sumus ipsius, Venerabilis Frater Noster, ut quem tot
annos consiliarum iuxta Nos adiutoremque habuerimus fidelem, et tui pariter
studiosi sumus et devoti, quippe qui tam longum adhuc sacro in ministerio
curriculum laudabiliter expleveris multaque tibi merita cumulaveris ex Dei
Ecclesiaeque famulatu.
Gratulationem autem hanc tibi transmittere cupimus, tum ut omnes
erga te benignos Nostros testatosque iam aestimationis et laudis sensus tamquam
tuo in conspectu renovemus, tum ut proximum vitae tuae laetissimum sane atque
honorificum eventum convenienter commemoremus, nempe cum universa Salesiana
Familia ad quam gloriaris iure te iam maximam aetatis tuae partem pertinere,
simul vero cum dilecta tua natione Venetiola, cui tantum religiosus sacerdos
episcopus honorem ipse ac decus attulisti.
Quinquagesimus enim annus, largiente Deo, mox explebitur, ex quo
presbyter ab avunculo tuo Archiepiscopo Caracensi ordinatus es atque multiplicis
frugiferae navitatis cursum ingressus, qui omnes probe novimus quantum profuerit
communitati tuae imprimis religiosae in Venetiola quemadmodum in Italia, quantum
profecerit ecclesiae Truxillensi, quantum ministeria hic Apostolicae Sedis
plurima adiuverit.
Libenter quidem inter sacerdotalis tui operis monumenta
commemoramus publice magisterium tuum in disciplina iuris canonici prius
Augustae Taurinorum dein Romae, officium moderatoris provincialis in patria
necnon consiliarii generalis in Salesiana Congregatione. Munus similiter
extollimus tuum coadiutoris Truxillensis pauloque post opus gravissimum in Curia
Romana pro Iuris Canonici renovatione educationeque catholica. Inde vero
altissimas ad auctoritates ascendisti, ex Romani Pontificis voluntate, in
patrimonii Sanctae Sedis ac Urbis Vaticanae administratione.
Sacerdotii itaque tui, Venerabilis Frater Noster, virtutes ac
laudes abundant quae dignissimae profecto Nobis videntur ut ad aureum tuum
presbyteralis ordinationis Iubilaeum, quartum mensis Septembris diem,
praedicentur celebrentur. Idcirco adsumus tibi gratulantes ex animo eventum tuum
iubilarem industriamque totam hos quinquaginta annos insigniter salutarem. Voces
has Nostras coniungere iuvat tot cum aliis sodalibus tuis et familiaribus,
amicis et fautoribus curriculum tuum ministeriumque universum dilaudantibus.
Divinum Pastorem precantes Nos ipsum exoptamus ut anniversarius ille dies quam
beatissimus tibi illucescat solaciorumque posthac etiam magnorum plenissimus.
Sit praeterea tibi incitamentum ad plura pro Populo Dei tuis in locis salutaria
opera ac prosperum omen perpetuae in mente corporeque valetudinis.
Esto denique Apostolica Nostra Benedictio hisce cum Litteris
peramanter ad te perlata peculiaris tibi caelitus auspex et conciliatrix favoris
atque posteros in annos praesidii certi.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Iulii, anno MCMXCIX,
Pontificatus Nostri vicesimo et primo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1999 - Libreria
Editrice Vaticana
|