Venerabili Fratri Nostro
IOACHIMO SRE Cardinali MEISNER
Archiepiscopo
Coloniensi
Christifideles Omnes ad sanctitatem vocantur in Ecclesia secundum praeclaram
illam Apostoli sententiam: « Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra
» (1 Thess.. 4, 3). Nos quidem beati Pauli verba recolentes, continuo
Christianos varias orbis terrarum regiones incolentes adhortamur ut cotidiana
sua vitae ratione ad perfectionem caritatis fratrumque aedificationem intendant.
Nunc vero singulari modo de dilectis Christifidelibus Apostolicae Kazakistaniae
Latinorum Administraturae cogitamus qui animose inter difficultates, animi
firmitudinem vigoremque ex Eucharistiae Sacramento atque assidua Dei verbi
meditatione haurientes, in Christi lucem amoremque progredi conantur ut
vocationem illam universalem ad sanctitatem assequantur.
Plane quidem intellegi potest quam sincero gaudio proximam contemplemur
consecrationem sacrae illius aedis Beatae Mariae Virgini a Perpetuo Succursu
dicatae quam novimus in Kazakistaniae loco vulgo « Astana » die XXVII proximi
mensis Iunii celebratum iri. Libentes ergo obsecundare volumus postulationi
Venerabilis Fratris Ioannis Pauli Lenga, Episcopi titulo Arbensis atque
Administratoris Apostolici Kazakistaniae Latinorum, qui hunc eventum aequa
ratione celebrandum statuit atque petiit ut ad personam Nostram illic gerendam
sacer Praesul mitteretur qui nomine Nostro celebrationi praeesset. Re sane
mature perpensa, ad te, Venerabilis Frater Noster, qui pro spiritali Ecclesiae
bono variis in mundi regionibus perutilem navasti operam, animum ad movemus
atque his Litteris Nostris Nostraque auctoritate te constituimus Missum
Extraordinarium, mandatis tibi factis ut die praestituto sacris
celebritatibus Nostro praesis nomine utque, spiritali adfectu Nostro omnibus
illic congregatis humaniter renuntiato, communem exspectatio nem expleas.
Per Te quidem consalutamus Venerabilem Fratrem Ioannem Paulum Lenga,
Administratorem Apostolicum Kazakistaniae Latinorum, omnes religiosos vires ac
mulieres nec non Christifideles laicos: confidimus sane eos omnes renovato animo
cunctas vires suas in opus Evangelii Christi multiplici ratione nuntiandi
impensuros.
Caritate Nostra Te prosequimur, Venerabilis Frater Noster, eiusmodi magni
ponderis munus exsequentem, atque peculiaris benevolentiae Nostrae pignus
Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus Tibi iisque omnibus qui memorato
die Kazakistaniae significato loco aderunt tecum preces ad Dominum suppliciter
elaturi.
Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Maii, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri
vicesimo primo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1999 -
Libreria Editrice Vaticana