|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI RATZINGER,
PRAEFECTO CONGREGATIONIS
PRO DOCTRINA FIDEI
Venerabili Fratri Nostro IOSEPHO S.R.E. Cardinali
RATZINGER Praefecto Congregationis pro Doctrina Fidei
Nos quidem, qui singulari cum animi iucunditate circumspicimus
memorabiles Populi Dei per terras eventus apud diversas ecclesiales
communitates, facere non possumus quin quodam modo unicuique eorum interesse
cupiamus ac veluti praesentes cum Fratribus ibidem Episcopis, presbyteris,
sodalibus religiosis nec non christifidelibus communiter sanctam participemus
laetitiam.
Ita nimirum magno cum solacio ac gratulabundo animo catholicam
laudamus communitatem Paderbornensem, cuius faustam admodum appropinquare
novimus memoriam: duodecim nempe a conditione sua illa dioecesis recolet saecula
memorabilemque illum diem quo Pontifex Maximus Leo III et Carolus Magnus
Paderbornae praeclara in urbe convenerunt. Tamen non illam dumtaxat
recordationem ante Nostros totiusque Ecclesiae oculos proferimus, sed longum
quoque annorum spatium assidui apostolatus et salutiferae progressionis, quibus
constat christianum nomen totam per illam regionem firmiter esse feliciterque in
hominum animis infixum.
Quem singularem faustumque eventum Venerabilis Frater Ioannes
Ioachimus Degenhardt, Archiepiscopus Paderbornensis, clero et populo festive
plaudentibus, merito providentique consilio censuit singulari esse recolendum
sollemnitate. Quo igitur celebrationes magnificentius efficaciusque
evolverentur, petivit ille ut quempiam mitteremus virum eximium, qui partes
Nostras sustineret cohortationemque Nostram significaret Nostrumque animum
benignum.
Nos autem, piis eius desideriis ac postulationibus concedentes,
ad te, Venerabilis Frater Noster, qui Nobiscum arta necessitudine compluribus
iam annis coniungeris, mentem Nostram convertimus, quoniam te parem idoneumque
diiudicamus ad officium eiusmodi luculenter explendum.
Itaque hasce per Litteras te Missum Extraordinarium
renuntiamus et constituimus ad celebrationes Paderbornae die III mensis Ianuarii
pr. v. peragendas. Pro Nobis adsistes, immo praeeris liturgicis sacris, sermone
tuo Nostram ad mentem eventus illius momentum illustrabis et opportunitatem
christianam fidem renovandi. Dum iam nunc magnam aestimationem Nostram tibi
significamus, te in primis, Venerabilis Frater Noster, deinde sacros Praesules,
clerum, christifideles omnes huius celebritatis participes Apostolica Nostra
prosequimur Benedictione, sincero spiritalis roboris documento.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Octobris, anno MCMXCVIII,
Pontificatus Nostri primo et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1998 - Libreria
Editrice Vaticana
|