 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
LAURENTIO S.R.E. CARDINALI ANTONETTI,
ADMINISTRATIONI PATRIMONII
SEDIS APOSTOLICAE PRAESIDI
Venerabili Fratri Nostro LAURENTIO S.R.E. CARDINALI ANTONETTI
Administrationis Patrimonii Sedis Apostolicae Praesidi
Cisterciensis familiae sodales per contemplativae vitae
rationem, per caritatem erga Deum et proximum perque Sacrarum Scripturarum
meditationem Christi Evangelium totum per orbem saeculorum decursu diffuderunt.
Inter plurimas spiritalis navitatis sedes, abbatia a sancto Roberto, die XXII
mensis Martii anno MXCVII in dioecesi Divionensi condita, prima quidem stat
eaque ob mansionem ipsius sancti Bernardi nec non vitae religiosae admirabilem
progressionem clara eminet. Christi discipuli locum illum, Cistercium
appellatum, incolentes, assiduae dediti precationi divinarumque Scripturarum
lectioni, eximii spiritalis itineris habendi sunt inceptores.
Quia autem hoc anno novem implebuntur saecula ex quo
celeberrimum coenobium illud est conditum, Venerabilis Frater Michaël Coloni,
Episcopus Divionensis, una cum Reverendo Domino Olivario Quenardel, Cistercii
abbate, eiusmodi magni momenti eventum aequa ratione celebrandum statuerunt.
Quapropter petierunt ut ad personam Nostram illic gerendam sacer Praesul
mitteretur qui die XVII mensis Octobris nomine Nostro ritibus praeesset
celebritatibusque tanto eventui convenientibus. Nos quidem, re mature perpensa,
ad te, Venerabilis Frater Noster, qui pro spiritali Ecclesiae bono in Gallia
perutilem navasti operam, animum admovemus atque his Litteris Nostris Nostraque
auctoritate te designamus Missum Extraordinarium, mandatis tibi factis ut
die praestituto sacris celebritatibus Nostro praesis nomine utque, spiritalibus
sensibus Nostris omnibus illic radunatis humaniter renuntiatis, communem
exspectationem expleas. Per Te quidem consalutamus Episcopum Divionensem et
Abbatem Cistercii, ceteros Praesules nec non Cistercienses sodales
Christifidelesque omnes celebrationum participes: confidimus sane eos omnes
renovato animo cunctas vires suas in opus Evangelii Christi varia ratione
nuntiandi impensuros.
Caritate Nostra Te prosequimur, Venerabilis Frater Noster,
eiusmodi magni ponderis munus exsequentem, atque peculiaris benevolentiae
Nostrae pignus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus Tibi universisque
fidelibus qui memorato die Cistercii aderunt tecumque orabunt.
Ex Aedibus Vaticanis, die XVII mensis Augusti, anno MCMXCVIII,
Pontificatus Nostri vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1998 - Libreria
Editrice Vaticana
|