|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
IOANNI MARIAE S.R.E. CARDINALI LUSTIGER,
ARCHIEPISCOPO PARISIENSI
Venerabili Fratri Nostro IOANNI MARIAE S.R.E.
Cardinali LUSTIGER Archiepiscopo Parisiensi
Centesimus iam appetit annus ex quo tempore ad Burundienses
regiones Evangelii nuntius allatus est Dominique salubria beneficia gentibus
illis subministrari coepta sunt, sollertibus adlaborantibus missionariis,
potissimum Patribus Sororibusque Albis, qui in gentes illas studio incensi,
animose longum iter quondam susceperunt et ad oras illas appulerunt efficax
opportunumque auxilium ibidem incolis laturi.
Admodum ideo decet et convenit ut eventus hic congruenter
commemoretur et optima de ratione extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et
facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum homines ad
ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita, instante
iam anno bismillesimo, permovendi.
Ipso igitur favente Domino, mensis Novembris die XXII Kitegaënsi
in urbe sollemnis extremaque erit a primaeva illa evangelizatione centenaria
commemoratio, ut ager ille dominicus, inde fere sumens vim, uberiores fructus
fundat et laetiores dies pacis prosperitatisque, conciliatis animis, experiatur.
Quocirca ut ritus hic magnificentius efficaciusque evolvatur,
Burundiensis Episcoporum Conferentiae postulatis libenter concedentes, mittere
aliquem eminentem virum statuimus, qui partes Nostras sustineat et Personam
agat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui
prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum,
quandoquidem loca illa prorsus tibi sunt cognita ac tibi cum illis gentibus
manifesta est necessitudo. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis
Frater Noster, Missum Extraordinarium renuntiamus et constituimus ad
celebrationem quam supra diximus agendam.
Universis participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem
Nostram benignam ostendes, cum, quamvis longo spatio separemur, adsimus spiritu
praesentes. Omnibus Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias velimus,
quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum
nuntiatrix.
Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Octobris, anno MCMXCVIII
Pontificatus Nostri vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1998 - Libreria
Editrice Vaticana
|