 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO,
SECRETARIO STATUS,
ELECTO LEGATO PONTIFICIO
AD CONVENIENDOS IUVENES
TOTIUS ORBIS IN URBE
SANCTI IACOBI IN CHILIA
Venerabili Fratri Nostro
ANGELO S.R.E. Cardinali SODANO
Secretario Status
Praestantiores inter instantes eventus totius Americae annumeratur occursus
innumerabilium iuvenum, qui apud Sancti Iacobi in Chile urbem diebus VI-XI
mensis Octobris convenient, Magnum Iubilaeum paraturi ad Evangelii sententiam
illam “Spiritus Sanctus... vos docebit omnia et suggeret vobis omnia,
quae dixi vobis” (Io 14, 26). Sat liquet haud semel convenisse Nos
frequentissimam iuvenum multitudinem eosdemque cohortatos esse ut animose sese
Christo Iesu addicant, feliciorem affectantes aetatem et ad Domini praecepta
aequiorem.
Pro comperto habemus Fratres Episcopos comitaturos iuvenes, ut manifestum sit
omnibus ex partibus ecclesialem compaginem exstare et luculenter eiusdem
conspici florem. Gaudemus praeterea quod Venerabilis Frater Franciscus Xaverius
Errázuriz Ossa, Archiepiscopus Sancti Iacobi in Chile, ordinate hanc ipsam
iuvenum congressionem composuit una cum Consilio Episcopali Latino-Americano,
Pontificio Consilio Nostro pro Laicis actuose quidem patrocinante.
Libentes volentesque postulatis occurrere volumus Venerabilibus Fratribus
Episcopis Chiliensibus huiusque Nationis Auctoritatibus, qui flagitaverunt ut
tu, Venerabilis Frater Noster, illi congressioni interesses. Nos autem non modo
illos iusta rectaque petere iudicamus, propterea quod sapienter dextereque
aliquando inibi egisti Apostolicae Sedis personam, verum etiam praesens ob munus
tuum ac praestantiam illud officium praeclare sustinere posse arbitramur. Itaque
magnam aestimationem Nostram significantes, te, Venerabilis Frater Noster, LEGATUM NOSTRUM ad illam quam diximus conventionem renuntiamus et
constituimus.
Universos quidem huius congressionis participes Nostra fere voce sermoneque
adloqueris cunctisque adstantibus secundam Nostram voluntatem magnamque animi
affectionem ostendes. Demum Spiritus Sancti in omnes devocamus dona, qui, ipsius
repleti beneficiis, eventurum tertium millennium studiose summa spe adpetant,
quique sine cunctatione seu tarditate in Evangelii incurrant vestigiis.
Benedictionem tandem Nostram Apostolicam Nostro nomine impertias velimus, quae
sit divinarum gratiarum nuntia, animorum renovationis incitamentum, futuri aevi
felix praemonitum.
Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Septembris, anno Domini MCMXCVIII,
Pontificatus Nostri vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1998 - Libreria
Editrice Vaticana
|