Venerabili Fratri Nostro
Christiano SRE Cardinali Tumi
Archiepiscopo Dualaënsi
Christi Sacrosanctum Corpus, ubique terrarum congruenti sollemnique ritu
percolere solet Ecclesia. Ex hoc enim sacramento veluti e salienti sacerrimoque
fonte Domini scimus manare uberrima beneficia et amplissima dona. Fideles autem
ad aquam hanc salutiferam accedentes supernarum rerum sitim restinguere queunt
atque inde vigorem sumentes suam operam in cotidianis officiis sustinendis
fortius studiosiusque gerere possunt.
Optimo de consilio novimus Congressum Eucharisticum Nationis Ganae, nominatim
Tamalensi in urbe, a die IV ad diem XI mensis Ianuarii, futurum. Frequentes
illuc fideles et stirpes illius loci aliundeque complures accedent Corporis et
Sanguinis Christi mysterium veneraturi, memores prorsus solidae illius
doctrinae, quae copiose est quondam allata, cum primum christiana haec ad loca
religio inducta est.
Cupimus et Nos nostro quoque tempore pietatis hae testificationes ut
confirmentur et fides solidetur, quo latius pleniusque Salvatoris hodierni
homines fruantur salute et ipsi hoc divino de Sacramento uberrimos capiant
fructus. Hoc namque convivium plurimum affert efficacitatis et ad maiora
patranda usque compellit, idque multum iuvat ut quisque se convenienter ad annum
bismillesimum celebrandum comparet.
Itaque ut celebratio haec clarius peragatur et magnificentius, virum
eminentem mittere statuimus, qui personam Nostram tueatur Nostramque simul
mentem significet. Ad te autem Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram
admovimus, qui aptissimus dignusque visus es ad ministerium hoc sustinendum et
efficaciter explendum, cum industriam sollertem tuam Ipsi et in vicinia officia
quae agis probe noverimus. Ideo te missum extraordinarium constituimus
ad Congressum Ganae Nationis Eucharisticum celebrandum.
Verba quidem Nostra transmittenda curabis et cohortationem ad Eucharistiae
vehementiorem cultum, itemque omnibus participibus benevolentiam Nostram
significabis. Benedictionem demum Apostolicam Nostro nomine omnibus adstantibus
largiaris copiose velimus, quae sit superni iuvaminis nuntiatrix et felicioris
aevi pignus.
Ex Aedibus Vaticanis die XXX mensis Novembris, anno MCMXCVII, Pontificatus
Nostri vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1997 - Libreria
Editrice Vaticana