Venerabili Fratri Nostro
Edmundo Casimiro S.R.E. Cardinali Szoka
Templa, quandoquidem visibilia sunt signa praesentiae Dei apud
homines sedesque quo illi confluere solent ad orandum, ad fidem alendam, ad
grates Ipsi reddendas Eiusque auxilium implorandum, omnes norunt summa
veneratione semper et ubique esse decoranda.
Nostra in praesens cogitatio peculiariter vertitur in Cathedrale
Templum Minscense, quod ineunte XVIII saeculo cura Sodalium Societatis Iesu
aedificatum est; sed pro dolor! anno MCMLI, contremiscentibus animis, in manus
inimicorum incidit, ludibriis est violatum usuique haud congruenti destinatum.
Attamen tres ante annos venerandum illud sacrarium ad Ecclesiae proprietatem
rediit statimque restitui coepit. Hodie, eius expleta restauratione, plenam in
laetitiam transferimur et consolationem ob consilium captum novo ritu illud
consecrandi.
Etenim Venerabilis Frater Noster Casimirus S.R.E. Cardinalis
Swiatek, Archiepiscopus Minscensis-Mohiloviensis Latinorum, hunc ritum summa
sollemnitate colere cupiens, vota quoque exaudiens totius cleri populique sibi
crediti, a Nobis poposcit ut sacrum Praesulem constitueremus qui personam
Nostram gereret, nomine Nostro huic celebrationi, Minskiae hoc anno die XXI
proximi mensis Octobris habendae, praeesset.
Quapropter, ad te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus quem
idoneum arbitramur ad hoc munus laudabiliter explendum. Hisce proin Litteris
Nostris te constituimus et renuntiamus Missum Extraordinarium ad hanc
novam Templi consecrationem exsequendam. Inibi partes Nostras sustinebis
Nostramque pariter benevolentiam propensamque voluntatem demonstrabis et, ex rei
natura, loqueris de templo manufacto, quod referre nos debet ad spiritale
templum quod est communitas fidelium qui, in Christi caritate congregati, Verbo
Dei et Eucharistico Pane nutriuntur.
Hoc ipso die haec sollemnitas novo eventu peropportune
locupletatur, sacrorum nempe Antistes istius Cathedralis Ecclesiae, quem supra
diximus, diem natalem suum feliciter memorat, qua de re Nostras illi
gratulationes significabis et omina.
Tibi demum, Venerabilis Frater Noster, tamquam muneris tui
praesidium, Apostolicam Benedictionem Nostram impertimur, quam cum Purpuratis
Ecclesiae Patribus, sacris Praesulibus, universo clero ac fideli populo inibi
adstantibus communicandam volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Octobris, anno Domini
MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1997 - Libreria
Editrice Vaticana