IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA IOANNI PETRO S.R.E. CARDINALI SCHOTTE, ELECTO MISSO
EXTRAORDINARIO
AD CELEBRANDAM CENTESIMAM QUINQUAGESIMAM ANNIVERSARIAM
MEMORIAM ECCLESIAE SANCTI LUDOVICI
Venerabili Fratri Nostro Ioanni Petro S.R.E. Cardinali Schotte
Facere non possumus quin singulari sane cum animi iucunditate
memorabiles dioecesium eventus celebremus atque veluti praesentes cum Fratribus
ibidem Episcopis, cum presbyteris, religiosis et christifidelibus ipsis
commemorationis laetitiam participemus. Ut novimus, Ecclesia Sancti Ludovici hoc
ipso anno recolit centesimam quinquagesimam anniversariam memoriam ex quo ad
Metropolitanae Sedis dignitatem est evecta. Quoniamque opportunum ducimus ut
iugiter addatur apostolicus ardor evangelizandi per orbem terrarum, libentes
indulgere statuimus precibus sacrorum Antistitis illius archidioecesis. Quo ergo
ritus magnificentiore efficacioreque ratione evolvatur, virum eximium mittere
decernimus, qui ibidem personam Nostram sustineat. Ad Te autem, Venerabilis
Frater Noster, mentem Nostram convertimus Teque hisce Litteris eligimus et
renuntiamus Nostrum Missum extraordinarium ad eiusmodi
celebrationem, quae Ludovicopoli Dominico die XIX proximi mensis Octobris
habebitur.
Apud sacros illos Praesules, clerum populumque christianum
Nostras obibis partes, cunctis benevolentiam Nostram testaberis, omnibus ibidem
praesidebis sacris ritibus. Sermone Tuo Nostram ad mentem momentum illustrabis
eventus illius, quem nonnisi incitamentum ad maius fidei incrementum esse
volumus; quam fidem pariter cupimus tam verbo quam exemplo ab omnibus et
singulis illius ecclesialis communitatis fidelibus magis in dies confirmari.
Interea Nos enixa prece Te comitabimur, cui iam nunc Nostram
largimur Benedictionem Apostolicam, solacii et roboris in evangelicis viis
percurrendis pignus, quam cunctis Praesulibus, universo clero, populo omnibusque
tam faustum diem celebrantibus libenter transmittas volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Augusti, anno MCMXCVII,
Pontificatus Nostri undevicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1997 - Libreria
Editrice Vaticana
 
|