|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA FLORENTIO S.R.E. CARDINALI ANGELINI,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
Venerabili Fratri Nostro
Florentio S.R.E. Cardinali Angelini
Christianus populus nullo non tempore Deiparam Virginem invocare
consuevit uti salutem infirmorum ac solamen afflictorum, quae vicissim supplici
sua fere omnipotentia neminem auxilium implorantem et suffragia petentem
derelinquit. Nunc mens Nostra peculiarem in modum vertitur ad Lusitanam urbem,
quae ab huius saeculi exordiis singulari beatae Mariae Virginis praesidio
fulcitur.
Peropportune apud illum Lusitanum populum die XI proximi mensis
Februarii in Sacrario beatae Mariae Virginis de Fatima Mundialis Dies Aegrotis
dicatus celebrabitur. Hic autem sacer eventus copiam omnibus tribuit et
facultatem tum contemplandi Mariam stantem iuxta crucem Iesu et in se spiritalem
totius humani generis curam suscipientem, tum animum ad vehementiorem
firmioremque fidem concitandi.
Quapropter, quo Nostrum in aegrotantes studium plenius
profiteamur nec non celebratio haec accommodatius et convenientius peragatur,
praestantem mittere statuimus virum qui partes Nostras sustineat Nostramque
propensam voluntatem ostendat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster,
cogitationem admovimus et animum, quippe qui, cum scite ac naviter Pontificio
Consilio de Apostolatu pro valetudinis Administris iam praefueris, prorsus par
videaris acceptusque ad officium hoc tuendum congruenterque explendum. Idcirco
his Litteris Nostris Nostraque auctoritate te designamus eligimus renuntiamus
Missum Extraordinarium, mandatis tibi factis, ut sacris in illo Mariali
sanctuario celebritatibus Nostro praesis nomine utque, pastoralibus sensibus
Nostris clero ac populo humaniter renuntiatis, omnium adstantium plane expleas
exspectationem.
Nostram ibidem porriges salutationem, Nostram erga illam
Ecclesiam dilectionem, Nostramque per spiritum praesentiam. Filialem
inclinationem ostendes in caelestem Matrem, edocens nuntium Beatae Mariae
Virginis de Fatima nonnisi vocationem esse ad conversionem et ad paenitentiam;
salvifici pariter doloris sensum transmittendum curabis; rituum participibus,
praesertim adversa valetudine affectis, benevolentiam Nostram significabis, quae
cunctos complectatur universosque soletur.
Benedictionem demum Apostolicam omnibus adstantibus deferas
largiter volumus, quae superni iuvaminis sit nuntiatrix feliciorisque salutis
pignus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Decembris, anno
MCMXCVI, Pontificatus Nostri undevicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1996 - Libreria
Editrice Vaticana
|