IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA ROGERO
S.R.E. CARDINALI ETCHEGARAY,
PONTIFICI CONSILII DE IUSTITIA ET PACE
PRAESIDI
Venerabili Fratri Nostro
ROGERO S.R.E. Cardinali ETCHEGARAY
Pontificii Consilii de Iustitia et Pace Praesidi
Praestantiores inter huius temporis eventus annumerari plane arbitramur
commemorationem, qua feliciter CCCL coniunctionis Užhorod anniversarius annus
celebratur. Universa autem catholica Ecclesia permagno sane perfunditur gaudio,
quoniam quibusdam in locis ipsius Christi ad unitatem vocantis verba sunt
adimpleta. Nos vero pari laetitia affecti Ipsi in firmam spem ingredimur,
praeclaro hoc proposito exemplo, fore ut cum ceteris fratribus christianis plena
unitas perficiatur.
Iucundo cum hoc eventu Marialis illius Sanctuarii Máriapócs III centenaria
commemoratio feliciter nectitur, ut quasi in unum conveniens geminata haec
memoria animos laetiores reddat, catholicam fidem firmiorem, vehementiorem in
caelestem Matrem pietatem. Pro explorato cognitoque habemus, ex hac re sumpto
initio, virtutis testificationes et monumenta pristinae Hungarorum religionis
renovari et solidius confirmari.
Facere non possumus quin susceptum hoc consilium valde probemus propterea quod
haec celebratio conspicuum obtinebit locum festivumque momentum, frequentissima
ibidem fidelium corona, die XVIII eventuri mensis Augusti insigni in ipso
sanctuario, in quo Ipsi V abhinc annos sacra fecimus Virginique Mariae fidentes
preces fudimus. Conspectus loci et civium multitudo ob oculos Nostros etiam nunc
versantur, quos omnes Deiparae patrocinio amabiliter commendamus.
Itaque, quo res haec aptiorem in modum explicetur et ornatius evolvatur, mittere
quempiam virum decernimus spectabilem, qui personam Nostram sustineat quique
animum similiter Nostrum significet. Ad te vero, Venerabilis Frater Noster,
mentem Nostram convertimus quem omnino parem idoneumque iudicamus ad officium
hoc luculenter explendum. Itaque fraterna permoti affectione Missum
Extraordinarium te renuntiamus ad sollemnem illam celebrandam duplicem
commemorationem.
Universis quidem participibus omnibusque inibi hominibus voluntatem Nostram
secundam ostendes Nostramque artam cum iis necessitudinem. Benignam demum
imploramus caelestem Matrem ut Nationem istam amatam suis adiumentis locupletare
largiter dignetur. Fidelibus cunctis Benedictionem Nostram Apostolicam Nostro
nomine addicas velimus Nostraque auctoritate, quae sit divinarum gratiarum
nuntiatrix et salubriore futuro de tempore manifestum documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Augusti, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri
duodevicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1996 - Libreria
Editrice Vaticana
|