|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA ACHILLI S.R.E. CARDINALI SILVESTRINI,
CONGREGATIONI PRO ECLESIIS ORIENTALIBUS PRAEFECTO
Venerabili Fratri Nostro Achilli S.R.E. Cardinali Silvestrini
Congregationi pro
Ecclesiis Orientalibus Praefecto
Quos ex animo summae aestimationis sensus caritatisque maximae adfectus
placuit Nobis tibi, Venerabilis Frater Noster, apud « Villam Nazareth »
superiore mense coram universa illa amatissima communitate publice ac studiose
omnino testificari, iidem pariter Nos permovent ut has hodie separatim tibi
perscribamus Litteras fraternas, quae diu posthac monumento sint alterius
memorabilis profecto vitae tuae eventus Nobis nullo modo tacitis praetereundus.
Proximi enim Iulii mensis decimo tertio die quinquagesimum feliciter explebis
annum, ex quo tempore sacerdotium Christi Domini aeternum recepisti ex manibus
tui ipsius episcopi Faventini Iosephi Battaglia. Longinquum deinceps temporis
et navitatis sacrae spatium ubique actuosum te vidit ac sedulum in Redemptoris
divini procuranda causa et Ecclesiae eius gerendis gravibus prudenter negotiis.
Agnoscit libenter sane Ecclesia Mater innumerabilia ferme tua, Venerabilis
Frater Noster, merita erga sese ipsam tuaque item tot per annos opera salubria
pro universo Dei Populo variis in muneribus et dissitis in orbis terrarum
locis, at praesertim hanc apud Apostolicam Sedem. Nos autem praebita hac
gratissima opportunitate una cum communi laudatione necnon fervida gratulatione
dioecesis tuae nativae Faventinae atque ipsius Congregationis pro Ecclesiis
Orientalibus, coniungere cupimus hanc bene precantem salutationem, qua illam
iamiam appropinquantem faustissime vitae tuae praeclaram memoriam convenienter possimus
congruenterque decorare. Vixdum inito pontificatu Nostro, te ipsum iustissima
quidem ratione in Apostolorum numerum successorum Episcopum rite ingredi
voluimus deindeque etiam Patrum Ecclesiae in Cardinalium collegium sollemniter
adscisci, ut maxima qua posses auctoritate dignitateque tuum persequereris
salutarem apostolatum in publicis Sedis Apostolicae causis ac recentius in
Ecclesiarum Orientalium sapientissime tractandis pastoralibus rebus. Luculenter
iam tunc quanti existimaremus ministerium tuum palam aperuimus, nec interea
eiusdem aestimationis Nostrae magnitudinem tacuimus umquam.
De sacerdotii ergo
tui aureo iubilaeo plurimum laetamur, Venerabilis Frater Noster, cum tot aliis
qui hos quinquaginta annos industriam tuam adeo efficacem animumque prorsus
sacerdotalem in legationibus et deliberationibus per orbem, in missionibus et
conventionibus cognoverunt. Cogitamus in primis diuturnam actuositatem tuam in
Secretariae Status officiis, iam inde a Decessoris Nostri Pii XII temporibus,
ubi opus dein alterius ab ipso Secretario pro exteris negotiis complevisti et
ipsius Secretarii stationem occupavisti. Vehementer nimirum gratulamur tibi tum
primordia presbyteratus tui tum monumenta veluti perennia operae tuae coniunctae
cum nominibus quattuor ante Nos Pontificum Romanorum. Gratulamur similiter
sacerdotalis fervoris tui effectus et fructus solidissimos collectos his
triginta superioribus annis apud carissimam « Villam Nazareth ».
Accipe ergo
praeter priora omnia Nostrae in te benevolentiae documenta peculiarem hanc,
Venerabilis Frater Noster, gratulantis Nostrae mentis declarationem, dum
copiosam tibi a Pastore Divino efflagitamus meritorum remunerationem, operum
tuorum prosperam continuationem, animi corporisque firmam valetudinem ac
venturorum annorum quam maximam serenitatem, comitante te usque Apostolica
Nostra Benedictione, quam peramanter impertimus quasi iterum praesentes ad
sacerdotii tui aureum iubilaeum.
Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Iulii, anno
MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1996 - Libreria
Editrice Vaticana
|