 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA IACOBO
ALOISIO S.R.E. CARDINALI HICKEY,
ARCHIEPISCOPO VASHINGTONENSI
Venerabili Fratri Nostro
Iacobo Аloisio S.R.E. Cardinali Hickey
Archiepiscopo
Vashingtonensi
Maxima mox tibi, Venerabilis Frater Noster, laetandi dabitur
in Domino causa et plurima simul menti tuae — ut certo novimus — addetur
consolatio, cum perhonorificam vitae tuae industriaeque pastoralis metam,
largiente Domino, ipse attinges atque in medio dilectissimo clero necnon fideli
populo Vashingtonensi curriculum longinquum et multiplex, frugiferum et
memorabile ministerii tui sacri dignis concelebrabis modis.
Die enim Iunii mensis proximi quinto decimo faustissime decem temporis lustra peregeris, ex quo
filius tu ecclesiae Saginavensis aeterno es Iesu Redemptoris sacerdotio
initiatus, tum etiam ad illa laudabiliter efficaciterque procuranda munera
destinatus, quae tantam non uni ecclesiali communitati importaverunt spiritalem
utilitatem, tantum tibi interea adtulerunt honorem, tantum decus universo nomini
Catholico tua in patria adiunxerunt.
Qui vero fidenter omnino sedecim abhinc
annos temet ipsum eidem gregi pro Christo praeesse volueramus ac postmodum
libenter sane inter Cardinales Ecclesiae patres conspicuum numerare, iisdem hodie prorsus sensibus, quin immo duplicatis adfectibus, has tibi inscribimus
ex animo Litteras quibus vocem laudativam Nostram tot aliis aestimationis et
gratulationis significationibus admisceamus, dum inter Fratres illic Episcopos
civilesque ipsos magistratus, inter socios presbyteros amantesque christifideles
quasi praesentes adstamus, tui recordamur benevoli, meritas tibi palam reddimus
laudes ob fructuosissima tuae sollertiae ac sapientiae opera, quorum etiamnum
vestigia conspiciuntur in paroeciis, Seminario, tribunali episcopali officio
Saginavensibus, in Collegio Civitatum Foederatarum hic Romae, in annalibus
episcopalibus communitatis Clevelandensis, in congregationibus Curiae Romanae
atque compluribus Conferentiae Episcoporum Americanorum officiis, recentius vero
in archidioecesis Vashingtonensis illuminata gubernatione.
Sacerdotii tui
monumenta haec diu manebunt, quae hoc beatissimo tempore congruenter
commemorabuntur. Precantes nimirum exoptamus vehementer ut, integra tibi interea
corporis restituta valetudine, anniversaria presbyteralis tuae ordinationis
celebritas cumulum tibi, Venerabilis Frater Noster, tribuat gaudii intimi ac
solacii, ut posteros in annos te recreet ac sustentet, ut iunioribus parater
ecclesiae ministris omnis ordinis incitamentum sit ad similem pro Evangelii
causa hominumque salute sedulitatem suscipiendam absolvendam.
Animo tecum
profecto hoc fraterno coniungemur memorabili tuo die quem iam nunc benignissime
consalutamus gratulantes de eventu, teque Apostolica Nostra Benedictione
cumulantes, quae tibi benevolentiae Nostrae sit testis divinaeque remunerationis
certissima conciliatrix ac firmioris usque pignus salutis.
Ex Aedibus Vaticanis,
die XX mensis Maii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1996 - Libreria
Editrice Vaticana
|