 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA CAROLO S.R.E. CARDINALI FURNO,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO AD
CELEBRANDUM V CENTENARIUM
AB EVANGELIZATIONE
CUBANAE INSULAE
Venerabili Fratri Nostro CAROLO S.R.E. Cardinali FURNO
Salutarem veritatem ad extremos terrae confines Christus perferri iussit, qua
de causa Evangelii praecones ad hoc divinum mandatum exsequendum in diversas
orbis continentes se contulerunt. Quinque ante saecula ad Americanas appulerunt
oras, semen verbi Dei copiose iecerunt, quod quidem ad nostra usque tempora
frequentes fructus effundere pergit. Sic etiam Cubana Insula a sanctis
missionariis per saeculorum decursum perlustrata, huius divini operis particeps
est facta.
Nunc laetum nuntium accepimus istam ecclesialem communitatem proxime,
nempe inter dies XXI-XXV mensis Februarii, decimum celebraturam esse anniversarium
diem a primo habito « Nationali Ecclesiae Conventu », qui eventus apertum eius
christianae renovationis signum exstat. Etsi Ecclesia ibi diversa incommoda
diuturnum per tempus est perpessa, divinitus semper suffulta non succubuit: immo
in praesens firmissimum declarat consilium suum in christiano itinere
progrediendi ad suam fidem magis in dies confirmandam. Hac de re in dilectam
istam Insulam peculiarem cogitationem Nostrum intendimus atque, clara huius
anniversariae celebrationis occasione capta, volumus et Nos tantum eventum
commemorare. Quocirca, piis desideriis ac precibus concedentes tum Venerabilis Fratris Beniamini Stella, in ista natione
Apostolici Nuntii, tum Venerabilis Fratris Nostri Iacobi Lucae SRE Cardinalis
Ortega, Archiepiscopi Sancti Christophori de Habana, quo magnificentius hae
celebrationes peragantur, eminentem virum mittere statuimus Teque, Venerabilis
Frater Noster, eligimus ad officium hoc implendum et partes Nostras ibidem
convenienter sustinendas. Ideoque hisce datis Litteris Te renuntiamus Nostrum
Missum Extraordinarium, ut sacris ritibus omnibusque sollemnibus Nostro praesis
nomine. Tu ergo, Venerabilis Frater Noster, omnibus ibi adstantibus Nostram
significabis salutationem, Nostram in eos dilectionem, Nostram per spiritum
praesentiam. Sacros quoque Praesules adhortaberis et presbyteros universos ad
magis magisque munus novae evangelizationis urgendum. Christifideles denique
stimulabis ut fides praedicatoribus constans fervidumque praebeant auxilium
animumque docilem.
Nos interea missionem Tuam benignissimo Deo et Beatissimae
Virgini Mariae sub titulo « de la Caridad del Cobre », illius populi caelesti
patronae, vehementer commendamus. Tibi denique, cunctis adstantibus Praesulibus,
clero et universo populo Cubano Benedictionem Nostram Apostolicam impertimus,
quae sit divinarum gratiarum nuntia et sincerum spiritalis prosperitatis
documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Februarii, anno MCMXCVI,
Pontificatus Nostri duodevicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1996 - Libreria
Editrice Vaticana
|