IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA HENRICO S.R.E. CARDINALI SCHWERY , EPISCOPO
EMERITO SEDUNENSI
Venerabili Fratri Nostro Henrico S.R.E. Cardinali Schwery Episcopo
emerito Sedunensi
Peculiari animi attentione intueri consuevimus potiores Ecclesiarum
particularium eventus eosque sancta laetitia participare, ecclesiales
Communitates invisendo vel dignissimos Nostros Legatos mittendo, qui Mystici
Corporis membra solarentur eorumque unionem cum Christi Vicario firmarent.
Certiores nuper facti de fausta recordatione, quam Communitas ecclesialis
Valentinensis est celebratura, scilicet nongentesimam anniversariam memoriam
consecrationis ecclesiae cathedralis Valentinensis, libenter quidem concedendum
esse putamus petitioni Venerabilis Fratris Desiderii Leonis Marchand, eiusdem
dioecesis Episcopi, qui postulavit ut virum dignissimum ad hanc celebrationem
mitteremus, Nostram personam agentem. Merito quidem eiusmodi festo magnum
tribuendum est pondus: ipsa enim Christi Ecclesia dicitur “templum sanctum, quod
in lapideis sanctuariis repraesentatum a Sanctis Patribus laudatur”.
Ideo mentem ad te vertimus, Venerabilis Frater Noster, quem peraptum aestimamus
ad hanc missionem explendam, teque nominamus Nostrum Missum Extraordinarium ad
celebrationem IX expleti saeculi ecclesiae cathedralis Valentinensis, a
Decessore Nostro Urbano II anno Domini MXCV sollemniter consecratae.
Nos interea rogamus Dominum ut faustam celebritatem caelestium gratiarum copia
ditare velit, eximio sollemnitatis splendore fideliumque magno concursu, prout
sane condecet venustam illam vetustamque ecclesiam.
Tu autem, Venerabilis Frater Noster, partes Nostras praestabis, salutationem
Nostram ac fausta omina omnibus ibi adstantibus significabis, Nostram in eos
dilectionem et benevolentiam explicabis, liturgicis actionibus nomine Nostro
praesidebis, Christifideles convenienter adhortaberis ut magnanimiter offerant
“spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum”.
Legationem tuam Nos profecto precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram
Apostolicam, propensae Nostrae voluntatis testem, amantissime tibi impertimus,
quam cum omnibus faustas celebrationes participantibus communicabis.
Ex Aedibus Vaticanis, die XIX mensis Maii, anno MCMXCV, Pontificatus
Nostri septimo decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
|