IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD MILOSLAUM
S.R.E. CARDINALI VLK,
ARCHIEPISCOPUM PRAGENSEM
Venerabili Fratri Nostro Miloslao S.R.E. Cardinali Vlk Archiepiscopo
Pragensi
Pastoralis animus Noster amorque simul paternus singularum per orbem
communitatum ecclesialium vehementer Nos impellit ut omni praecipuo vitae
catholicae eventui omnem apud dilectam Ecclesiam praesentes interesse velimus ac
partes proprias cum fratribus episcopis et presbyteris necnon fidelibus
universis explere. Ne vero idem exoptato semper contingat tempora et loca et
ipsa saepius impediunt vitae adiuncta.
Brevi hinc tempore inter amatissimum gregem Olomucensem in animo, Deo dante,
habemus Beatam caelitem Zdislavam de Lemberk pro meritis ac virtutibus ipsarum
in fastos referre Sanctarum sollemni ritu apostolicam Nostram peragentes ibidem
salutationem et peregrinationem, exeunte hoc videlicet Maio mense. Minime autem
quemquam fugit mortales eiusdem Beatae exuvias summa plane custodiri pietate in
urbe Jablonné v Podještědí intra dioecesis Litomericensis fines, eiusque item
festum quotannis diem illic percoli ipsum Maii mensis duodetricesimum.
Novensili igitur huic Sanctae mulieri ne qui omnino a Nobis publicus desit
honor suo loco neve quidquam ipsius cultui terrestre circa sepulchrum detrahatur,
pro Nobis cupimus ut spectatus Ecclesiae minister et pastor adsit qui Nostram
auctoritate sustinens personam quam plurimum ad Sanctae novellae conferat
venerationem publicam fidamque dein imitationem. Eum ideo te ipsum, Venerabilis
Frater Noster, fore statuimus quem propterea hisce litteris Missum
Extraordinarium ad sollemnia destinamus tunc temporis Sanctae honorandae
Zdislavae in oppido Jablonné quinto die ante Kalendas Iunias, ipso Dominico die.
Adstabis Nostro sic Nomine prope Sanctae huius corpus, adstantes pariter
Nostra veluti voce appellabis eaque singula nuntiabis quae Nos ipsos, si
interessemus, velle commemorare noveris de Sancta Zdislava ad nostri temporis
homines.
Benedictionem denique Apostolicam Nostram cum singulis eorundem sollemnium
participibus communicabis, quos iam nunc salvere iubemus in Christo, atque,
coram Deo deprecante Sancta Zdislava, fide operibusque Evangelii eminere.
Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Maii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri
decimo septimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
|