 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD IVANUM SEMEDI,
EPISCOPUM MUNKACSIENSEM
Venerabili Fratri Ivano Semedi Episcopo Munkacsiensi
1. Resciscentes Nos subsequenti anno CCCL annos celebraturum iri
Coniunctionis Užhorod, magno perfundimur gaudio, quandoquidem novum exstat
signum cum Petri Sede artae iunctionis catholicorum Ruthenorum.
2. Coniunctio, quae die ii mensis Aprilis anno MDCXLVI in templo castri
Užhorod a sexaginta tribus Eparchiae Munkacsiensis Sacerdotibus effecta est,
fidei professione coram Episcopo Latino Eger nuncupata, motus illos
persequebatur quos Concilia oecumenica Lugdunense et Florentinum concitaverant.
Evenit ipsa quinquaginta post annis quam coniunctio Brest–Litovsk composita erat,
cuius proximo anno IV celebrabitur centenaria memoria.
Universi sic istius regionis catholici fideles peculiarem in modum
coniunguntur de catholicae unitatis dono ad Deo persolvendas gratias. Etiamsi
semen illo die iactum lentius est prolatum, Munkacsiensis Eparchiae constitutio
anno mdcclxxi quasi cunabula quaedam fuit ex quibus Eparchiae Presoviensis et
Haidudoroghensis et Crisiensis ortae sunt. Exinde in Foederatas Civitates
Americae Septentrionalis frequentem propter migrationem Metropolitana Ecclesia
Pittsburgensis ritus Byzantini condita est cum sedibus suffraganeis Passaicensi
Ruthenorum, Parmensi Ruthenorum et Vannaisensi.
3. Coniunctionis Užhorod anniversaria celebratio historica vincula
confirmabit inter omnes Eparchias, quae sunt tamquam rami ad novos flores
gignendos illius arboris, quae iam in feraci solo unitatis catholicae radices
egit. Ruthena sic communitas solidatur, ut “novo robore apostolico concreditum
sibi munus absolvat”, omnium christianorum potissimum unitatem promovendi
“precibus imprimis, vitae exemplis, religiosa erga antiquas traditiones
orientales fidelitate, mutua et meliore cognitione, collaboratione ac fraterna
rerum animorumque aestimatione”. Quod autem propria identitas confirmatur, id
est argumento aditus in universali Ecclesia diversis traditionibus patere. Si
gloriatio quaedam admittitur, sit fidelitatis omni proprio patrimonio, ad fidei
continuatae inserviendum, spei in rebus adversis roboratae, caritati magis ac
magis augescenti.
4. Minime quidem dubitamus quin Iubilares celebrationes copiam praebeant de
Ruthenae communitatis origine cogitandi, felicem progressum saeculorum decursu
ponderandi, ut renovato impetu hodierni mundi provocationibus occurratur. Per
novam sane Evangelizationem fidei beneficia iterum detegi possunt, quae tot
materialismi ideologici anni obscuraverunt. Civilis libertas restituta haud
penitus suppeditabit per se ipsa interiorem libertatem, quippe quae
perseverantem operam requirat personalis ecclesialisque conversionis. Familiae
nominatim, quae translaticias suas consuetudines praestiterunt, in culturali
Subcarpatiae hereditate fundatae, christianas suas hodie vocationes renovare
debent, in novae progeniei religiosis perennibusque earum fidei bonis
transmittendis, dum fidelitas servatur earum vocationis “ecclesiarum
domesticarum”.
5. Tibi ipsi, Venerabilis Frater, omnibusque Ruthenis catholicis obveniens
annus sit ad nova incepta incitamento, ut vestrae communitates iisdem beneficiis
afficiantur, quae unitatis donum vobis obtinuit. Quae unitas primum intra Eparchiam, inter videlicet Sacerdotes, Religiosos
Religiosasque et Laicos, roborabitur. Universalis Ecclesiae unitati deinde
adhaesio secum mutua cum ceteris Ecclesiis particularibus dona invicem importat,
cum illis praesertim Nationibus, in quibus Ruthenae communitates radices egerunt
firmas. Exoptamus ut Ecclesiae quoque hae in celebrationibus agendis simul
vobiscum coniungantur gratiasque de CCCL annis in catholicae Ecclesiae unitate
Domino persolvant.
6. Fiduciam tandem habemus hunc Iubilarem Annum magni ponderis fore paene gradum
ad Magnum anni mm Iubilaeum ducentem, quod cunctas christianas Ecclesias
reperiet dociliores ad Dominum audiendum, quo constantius Eius voluntati
pareant, rursus ad conversionem versae, quemadmodum Apocalypsis monet.
7. Proximis demum celebrationibus contingentibus, supernorum donorum veluti
pignus, tibi ipsi, Venerabilis Frater, Auxiliaribus Episcopis, Sacerdotibus,
Religiosis atque Fidelibus Eparchiae Munkacsiensis, sicut etiam Pastoribus
Fidelibusque aliarum Eparchiarum ruthenarum, Apostolicam Benedictionem fraterno
cum animi affectu elargimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Martii, anno MCMXCV, Pontificatus
Nostri septimo decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
|