 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA IOSEPHO
S.R.E. CARDINALI SÁNCHEZ, CONGREGATIONIS PRO
CLERICIS PRAEFECTO
Venerabili Fratri Nostro Iosepho S.R.E. Cardinali Sánchez Congregationis pro Clericis Praefecto
Quattuor iam praeterierunt saecula ab institutione communitatis illius
ecclesialis Novae Segobiae in cara terra Philippina, quam nuper in itinere
Nostro Apostolico invisimus. Consentaneum igitur arbitramur iubilarem eiusmodi
memoriam convenienter celebrari, non solum ut longinquum illum diem xiv mensis
Augusti anni MDXCV revocemus, sed praesertim ut christifideles istius gregis
concitemus ad vehementiorem firmioremque eorum fidei catholicae professionem.
Profecto diebus X–XI mensis Iunii, hoc anno, ad magni momenti eventum
honorandum sollemnes ritus agentur, quibus archidioecesis christifideles
bonitatem et magnificentiam Pastoris Divini extollent, Eius misericordiam sibi
suisque implorantes.
Quia vero Venerabilis Frater Rolandus Quevedo, Novae Segobiae Sacrorum
Antistes, poposcit ut sacer Praesul constitueretur, qui Nomine Nostro illic
ritibus, praeesset celebrationibusque tanto eventui convenientibus ad te,
Venerabilis Frater Noster, qui scite ac naviter praees Congregationi pro
Clericis, Nostram admovimus cogitationem et animum. Tu enim, Philippinae terrae
filius, quattuor per annos archidioecesim Novae Segobiae per Evangelii semitas
deduxisti atque illius gregis virtutes difficultatesque recte novisti.
Idcirco his Litteris Nostris te designamus eligimus renuntiamus Missum
Extraordinarium Nostrum, mandatis tibi factis, ut sacris in archidioecesi, quam
diximus, celebritatibus praesis nomine Nostro utque, pastoralibus sensibus
Nostris clero ac populo humaniter renuntiatis, communem exspectationem plane
expleas. Nostram significabis salutationem, Nostram erga Ecclesiam illam dilectionem,
Nostramque per spiritum praesentiam. Confidimus sane fideles istius
communitatis, renovato animo, spiritum vere catholicum in opus novae
evangelizationis impensuros.
Nos quidem Tibi aderimus atque missionem Tuam precibus prosequemur. Iam nunc
vero Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex pectore Tibi impertimus, quam cum
omnibus faustae celebrationis participibus communicare velis.
Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Martii, anno MCMXCV, Pontificatus
Nostri septimo decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
|