EPISTULA DATA
CAROLO S.R.E.
CARDINALI FURNO
Venerabili Fratri Nostro
Carolo S.R.E. Cardinali Furno
Christus Iesus Apostolis sollemniter praecepit ut usque ad ultimos terrae
fines salutarem veritatem dilatarent, quod quidem mandatum viginti per saecula
fideliter pergit impleri. Nam sacri praecones, divina fere et invisibili manu
ducti, superiore saeculo etiam Mediam Africam attigerunt ad evangelicum nuntium
illis gentibus tradendum, atque illo ex tempore Christiana veritas, sollerti
sane missionariorum opera, coepta est late diffundi. Recte igitur, centum
elapsis annis a prima ecclesiali communitate illic condita, Venerabilis Frater
Ioachim N’Dayen, Archiepiscopus Banguensis atque Praeses Conferentiae
Episcoporum Africae Mediae, una cum clero populoque fideli saecularem memoriam
laetanter ac sollemniter celebrare statuit.
Nos quoque celebritatum agendarum
ratione quadam participes esse volumus saltem iubilari anno ad finem vergente,
atque quasi sertis Nostris redimire celebrationes cum ipsa in Banguensi urbe die
viii adventantis mensis Ianuarii sollemnis agetur commemoratio.
Quapropter, quo
magnificentius efficaciusque ritus evolvantur, piis desideriis ac
postulationibus concedentes tum Venerabilis Fratris Archiepiscopi Banguensis,
quem diximus, tum cleri omniumque illius regionis christifidelium, mittere
quempiam virum statuimus eximium, qui partes Nostras sustineat quique
cohortationem Nostram significet et animum benignum. Ad Te ergo, Venerabilis
Frater Noster, recens in Purpuratorum Patrum Collegium cooptatum, mentem Nostram
convertimus, quem omnino parem idoneumque diiudicavimus ad officium hoc
luculenter explendum. Idcirco his Litteris Nostris Nostraque auctoritate Te
renuntiamus Missum Extraordinarium Nostrum, mandatis Tibi factis, ut sacris in
Republica Africae Mediae celebritatibus Nostro praesis nomine utque,
pastoralibus sensibus Nostris clero ac populo humaniter remissis, omnium
exspectationem expleas. Cunctis ibi adstantibus Nostram significabis
salutationem, Nostram in eos dilectionem, Nostramque per spiritum praesentiam.
Episcopos quoque et presbyteros universos adhortaberis ad magis magisque munus
novae evangelizationis urgendum. Christifideles praeterea ac praesertim mulieres
cuiuslibet ordinis stimulabis, ut semet ipsas praebeant novae evangelizationis
validas educatrices ad magis magisque dilatandum regnum Christi adque pacem
ubique diffundendam, atque ut sacris praeconibus constans fervidumque praestent
auxilium animumque docilem.
Magna spe fore confisi, ut dilecta Civitas illa,
post laboriosam centum annorum evangelizationem, maius usque capiat fidei
incrementum, eam Christo hominis Redemptori commendamus. Tibi interea,
Venerabilis Frater Noster, Praesulibus, universo clero ac populo talia sollemnia
participantibus Benedictionem Nostram Apostolicam, caelestium gratiarum pignus
ac Nostrae benevolentiae testem, veluti praesentes amanter dilargimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Decembris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri
septimo decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana