Venerabili Fratri Nostro,
Roberto S.R.E. Cardinali Coffy,
Archiepiscopo Massiliensi
Adpetente feliciter sacerdotalis ordinationis tuae aureo iubilaeo, quod die
duodetricesimo mensis Octobris celebrabis, Nostrum esse duximus hunc magnum
vitae tuae eventum quodam modo participare atque Tibi, Venerabilis Frater Noster,
has litteras mittere: Nos enim iuvat Dei bonitatem una tecum elata voce
magnificare dum sacerdotalem operam tuam tam diu tamque sedule exercitam
recogitamus.
Sacerdotio auctus, mox animi ardorem pastoralemque diligentiam
ostendisti variis muneribus fungens inter Christifideles ecclesialis
communitatis Anneciensis. Diuturna sollertia tua pastoralis in fide christiana
tradenda et confirmanda effecit ut, die XXIII mensis Aprilis anno MCMLXVII, ad
sacerdotii plenitudinem evehereris atque Apostolorum Collegio asciscereris.
Septem per annos dioecesim Vapincensem egregie gubernavisti, Evangelium
praedicavisti, doctrinam de fide et moribus recte docuisti. Constitutus deinde
Archiepiscopus Albiensis, oratione praedicatione omnibusque caritatis operibus
curam egisti tuorum fidelium eosque ad operositatem apostolicam et missionalem
es exhortatus. Nos autem tuam prae oculis habentes diligentiam peritiamque, anno
MCMLXXXV te Archiepiscopum creavimus Massiliensis archidioecesis atque, sex post
annis, inter Purpuratos Patres te collocavimus.
Tu, Venerabilis Frater Noster,
recolens exemplum Boni Pastoris qui venit non ministrari sed ministrare,
maternam Ecclesiae sollicitudinem exercuisti erga omnes, in pauperes potissimum
et tenuiores. Doctrinam christianam proposuisti temporum necessitatibus congruam,
difficultatibus quaestionibusque aetatis nostrae prae oculis habitis.
Etsi
infirma valetudine affectus, magna fiducia fortique animo prosequeris
ministerium tuum ad spiritale bonum christifidelium metropolitanae ecclesiae
Massiliensis, eosque verbis et vitae exemplo edoces divina praecepta.
Quae omnia
gratulamur Tibi vehementer, Venerabilis Frater Noster, atque Deo gratias agimus
iustas; simul a Deo petimus humili prece, ut omnia fausta, laeta, sancta tribuat
Tibi, praesertim vero corporis valetudinem, quod sane toto corde Tibi ominamur.
Signum autem certumque indicium dilectionis Nostrae erga Te sit Benedictio
Nostra Apostolica, quam aequissimo animo Tibi impertimus, Episcopo coadiutori
tuo, clero cunctoque populo Massiliensis communitatis.
Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Septembris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana