Mysterium Incarnationis Verbi Dei in virginali gremio Mariae fundamentum est
singularis quidem ipsius dignitatis atque eius muneris in redemptione a Christo
peracta, simulque est intima ratio eorum omnium, quae Christiana fides
profitetur de Ipsa, atque peculiaris admodum devotionis Ecclesiae erga Dei
Matrem. Unde profecto evenit ut ad claras sacras aedes Lauretanas, septem iam
revolutis saeculis ab inita earum aedificatione, fiducia erga Dei Genetricem
freti, a cuncto Christiano terrarum orbe fideles accurrant, ut singulari prorsus
devotione memoriam celebrent Verbi Divini in Mariae sinu hominis facti.
Deus quidem, dives in misericordia, supernorum munerum copiam in animarum
corporumque salutem, Virgine Deipara intercedente, affatim illic effundere non
desistit.
Nos autem, desiderio adducti maiorem usque promovendi vitae Christianae
cohaerentiam novamque evangelizationem quae sit fructus animosae testificationis
in mundo, libenti animo annuimus Venerabili Fratri Paschali Macchi, almae
Lauretanae Domus Praelato, qui petiit donum plenariae indulgentiae sub suetis
condicionibus, scilicet sacramentali confessione, Eucharistica Communione atque
oratione ad mentem Nostram, Christifidelibus ad Lauretanum Sanctuarium pie
accedentibus, si cui sacro ritui ibi devote interfuerint, vel saltem orationem
Dominicam et Fidei symbolum pie recitaverint, volvente anno quo sollemnia
indicta ad saecularem memoriam celebrandam peragentur, id est a die ix mensis
Decembris, anno mcmxciv, usque ad diem x eiusdem mensis insequentis anni, et
quidem:
1) diebus quibus centenariae celebrationes incipient et claudentur;
2) semel, die ab unoquoque fideli libere eligendo;
3) quotiescumque turmatim, v. gr. familia cum suis membris quod nimirum
peculiariter est in votis, coetus socialis, communitas religiosa, etc . . .,
illuc devotionis causa peregrinati fuerint.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis
septembris, in Nativitate B. Mariae V., anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto
decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana