EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E.
CARDINALI TOMKO,
ELECTO
MISSO EXTRAORDINARIO
AD CENTESIMUM QUINQUAGESIMUM ANNUM
AB INCHOATA CHRISTIANA EVANGELIZATIONE
INSULARUM FISIENSIUM COMMEMORANDUM
Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Tomko
Circumspicientes Nos
singulari quidem cum animi pastoralis Nostri iucunditate memorabiles Populi Dei
per terras eventus apud diversas communitates ecclesiales, facere non possumus
quin certo quodam modo unicuique eorum Ipsi interesse cupiamus ac veluti
praesentes cum Fratribus ibidem Episcopis, presbyteris sociis, adiutoribus
religiosis in vinea et christifidelibus ipsis communiter sanctam participare
laetitiam.
Talem iam nunc intellegimus memoriam Insulas Fisienses magnopere
exhilarare, quandoquidem universa illic Archidioecesis Suvana commemoret
centesimum quinquagesimum annum completum ab incohata loci populique sui
christiana evangelizatione. Quoniam vero omne fere ministerium Nostrum, uti
totius Ecclesiae pastoris, eo tendere volumus ut nova passim suscipiatur
penitusque perficiatur hominum evangelizatio Christique nomen altius in animis
insidat, plurimum prodesse arbitramur huius generis commemorationes quibus
videlicet, dum veteris temporis renovatur conscientia ac progressus rerum
interea ponderatur, novus addatur operibus coeptisque evangelizandi per orbem
apostolicus ardor.
Hoc itaque anno sollemnitas ipsa Mariae Sanctissimae in
Caelum assumptae quasi quandam coronam et cumulum ritibus celebrationibusque
missionarii huius eventus imponet, qui praeclaro innotuit ubique titulo: “
Evangelizatio: ipse me misit ”. Mentis nimirum Nostrae cogitationes,
hortationes, precationes illo tempore ad Fisienses spectabunt Insulas,
Venerabilem Fratrem Petrum Mataca respicient, singulis cum liturgicis
civilibusque sollemnibus conspirabunt. Ne vero ullum desideretur a Nobis signum
huius favoris Nostri et gaudii communis, tu ipse, Venerabilis Frater Noster,
hisce Litteris palam ad id destinatus grave munus adstabis tamquam Missus
Extraordinarius Noster ad anniversariam honestandam recordationem, conditae
Ecclesiae Catholicae Fisiensibus in Insulis centum et quinquaginta abhinc annos.
Die beatissimo illo decimo quinto mensis Augusti Nostra voce adsistentes et
participes omnes appellabis, Nostram ad sententiam cohortaberis ut necessarium
evangelizationis opus duplicatis viribus ulterius persequantur, Nostra
gratulatione paterna cunctum Catholicum Populum recreabis atque Benedictione
simul Apostolica in laudabili vitae actionisque Catholicae itinere missionali
confirmabis. Fidenter omnino legationem fructuosam hanc tibi committentes,
benevolentiam Nostram erga te omnem testati de partibus tuis pro Nobis inter
Fisiensem communitatem efficienter peractis, gratias ex animo habemus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Aprilis, anno MCMXCIIII, Pontificatus Nostri
sexto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana