Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Ratzinger
Congregationis pro Doctrina Fidei Praefecto
Permagnam consuevit Ecclesia persolvere aestimationem Sanctis cunctis iisque
potissimum qui operibus apostolicis animose impigreque adsiderunt, quique
fidelium communitatum veluti conditores exstiterunt. Inter sane hos est
annumerandus procul dubio Sanctus Volfgangus, ex cuius obitu iam mille anni
transiisse perhibentur. Optima sane disciplina is exornatus, “ peritissimus
poematum compositor ” fertur et compluriun monasteriorum conditor. Claram porro
Sedem suscepit Ratisbonensem, cuius veluti sidus fuit et columen quamque sua
industria ita collustravit ut inter Germaniae maximos Episcopos referretur.
Magna igitur animi affectione movemur, cum sciamus huius caelitis pium obitum
in Ratisbonensi dioecesi convenienter iri celebratum, die potissimum iii mensis
proximi Iulii, unde pristina illa claritatis exempla et monumenta virtutis
revocentur atque pietas fidesque iterum confirmentur et efficaciter producantur.
Idcirco libentes volentesque postulatis occurrere volumus Venerabilis Fratris
Manfredi Müller, Ratisbonensis sacrorum Antistitis, qui ut magnificentius
eventus ille agatur a Nobis petiit ut eminentem virum mitteremus. At te autem,
Venerabilis Frater Noster, mentem Nostram convertimus, quem parem dignumque
diiudicamus ad ministerium hoc complendum, simul ob praestantiam tuam, simul ob
originem ortumve et cum illa urbe peculiarem necessitudinem. Itaque magnam
aestimationem Nostram significantes, te Missum Extraordinarium ad illam
sollemnitatem agendam renuntiamus et constituimus.
Universis quidem huius commemorationis participibus cunctisque adstantibus
secundam Nostram voluntatem ac benevolentiam ostendes, quibus totam
Ratisbonensem urbem complectimur et loca innumera ubi Sanctus operatus est ille.
Ipsius demum in omnes devocamus patrocinium, qui caelestibus beneficiis eosdem
iuvare dignetur, ut inibi fideles sine cunctatione vel tarditate in eadem atque
ipse incurrant vestigia. Benedictionem demum Nostram Apostolicam impertias
velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia, animorum renovationis incitamentum,
futuri aevi felix praemonitum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Aprilis, anno Domini MCMXCIV,
Pontificatus Nostri sexto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana