EPISTULA DATA
IACOBO S.R.E. CARDINALI BIFFI
MISSO EXTRAORDINARIO
AD CONGRESSUM ITALIAE
NATIONIS EUCHARISTICUM
Venerabili Fratri Nostro,
Iacobo S.R.E. Cardinali Biffi,
Archiepiscopo Bononiensi.
Sacrosanctam Eucharistiam, maximum videlicet christianae fidei mysterium,
ubique terrarum convenienti sollemnique ritu Ecclesia celebrare consuevit. Ex
hoc enim sacramento, sicut e salienti augustoque fonte, Domini scimus effluere
uberrima beneficia et amplissima dona. Fideles autem ad aquam hanc salutiferam
accedentes supernarum rerum sitim restinguere queunt atque vivam veluti lympham
haurientes suam operam in cotidianis officiis sustinendis fortius studiosiusque
agere possunt.
Optimo de consilio novimus Congressum Eucharisticum Nationis Italiae Senis
evenire. Praeclari ibidem, Media praesertim Aetate, extiterunt Sancti Sanctaeque
qui summopere arcanum latentis sub panis specie Domini mysterium coluerunt
aliisque idem ardenti animo inculcarunt. Artificia ipsa quibus mirifica urbs
distinguitur in memoriam revocare valent superiorem pietatem et flagrantem in
Iesum cultum.
Cupimus et Nos nostro quoque tempore christiana haec documenta ut repetantur
et fides concitetur, quo fusius pleniusque Salvatoris salute hodierni homines
fruantur et ipsi hoc divino de Sacramento uberrimos capiant fructus. Hoc namque
convivium roborat et ad maiora patranda impellit.
Itaque ut celebratio haec clarius peragatur et magnificentius, virum
praestantem mittere statuimus, qui personam Nostram tueatur Nostramque simul
mentem significet. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram
admovimus, qui aptissimus dignusque visus es ad ministerium hoc sustinendum et
efficaciter explendum, cum probe sciamus te esse fidei firmum assertorem et
strenuum fautorem. Ideo te Missum Extraordinarum constituimus ad
Congressum Italiae Nationis Eucharisticum Senis celebrandum.
Verba tandem Nostra transmittenda curabis et cohortationem ad Eucharistiae
vehementius studium, itemque omnibus participibus benevolentiam Nostram
significabis, quae cunctos complectatur universosque soletur. Benedictionem
demum Apostolicam omnibus adstantibus deferre largiter velimus, quae sit superni
iuvaminis nuntiatrix et felicioris salutis pignus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Aprilis, anno MCMXCIV, Pontificatus
Nostri sexto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana