Venerabili Fratri Nostro
Ioanni S.R.E. Cardinali Margeot
Quam universalem Ecclesiam heri etiam, Dominico videlicet die Palmarum et
Passionis Domini, adstantibus hic totius orbis adulescentibus, missionariam in
primis designavimus atque missionalibus semper studiis virtutibusque splendidam
praedicavimus, eandem placet Nobis passim videre atque extollere per terras
operantem in Iesu Redemptoris vinea et missionarium opus multiplex
diligentissime curantem.
Sic nimirum cogitamus maxima cum animi consolatione ac laudamus plurima cum
gratulatione catholicam communitatem Novae Caledoniae, cuius appropinquare
novimus memorabilem omnino vitae et operae apostolicae eventum: centesimum nempe
quinquagesimum annum expletum, ex quo tempore evangelium Christi eadem in loca
salutariter sit providenterque adlatum. Neque unam illam dumtaxat recordationem
ante Nostros et cunctae Ecclesiae oculos constituimus, sed longum interea
intervallum adsidui apostolatus longumque salutiferorum inceptorum indicem,
quibus constat christianum nomen totam per eandem regionem firmiter esse
feliciterque in animis hominum et moribus, in singulis oppidis, infixum.
Nec vero magis idoneum diem gaudemus Nos electum esse pluribusque rationibus
opportunum ad hanc primam commemorandam Novae Caledoniae evangelizationem quam
proximam Pentecostes Sollemnitatem, vicesimum alterum diem mensis Maii hoc anno.
Haud enim minus valide et efficaciter Spiritus Sanctus illic evangelizandi
navitatem adflando incitavit quam tot superiora per saecula alibi sustinuerat
gentium ac populorum evangelizationes. Cum ergo eiusdem Sancti Spiritus adventum
tunc inter apostolos perpetuumque nunc in Ecclesia impulsum hic Romae
celebrabimus, mente quidem paterna et alacritate cum missionali coniungemur cum
Venerabili Fratre Michaële Maria Bernardo Calvet, Archiepiscopo Numeano eiusque
universis adiutoribus presbyteris ac religiosis necnon fidelibus dilectissimis
ipsis merito sane fidei suae primordia fausta honorantibus.
Quo tamen participata haec Nostra gratulatio de praeterito opere, laetatio de
hoc memorando vitae ecclesialis eventu, cohortatio quoque de postera
evangelizationis industria clarius luculentius emineat inter sacra ibidem
sollemnia Fratresque in Episcopatu honorabiles, te, Venerabilis Frater Noster,
libentissimi harum Litterarum virtute Missum Extraordinarium Nostrum
destinamus ad Novae Caledoniae pristinae evangelizationis commemorationem
proximo Pentecostes die. Pro Nobis scilicet adsistes, quin immo et praeeris
liturgicis sacris, sermone tuo Nostram ad mentem illustrabis eventus illius
momentum atque opportunitates renovandi missionalis fervoris, benevolentiam
pariter Nostram testaberis erga florentem omnem illam ecclesialem communitatem,
dum ex Nostra voluntate sollemnium participes Apostolica Nostra recreabis
Benedictione perennis deinceps Omnipotentis Dei pignus, favoris, solacii,
roboris in evangelii Domini Iesu percurrendis laete prospereque viis.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVIII mensis Martii, anno MCMXCIV, Pontificatus
Nostri decimo sexto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana