|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA ALFONSO S.R.E. CARDINALI LOPEZ TRUJILLO PONTIFICII CONSILII PRO
FAMILIA PRAESIDI
Venerabili Fratri Nostro Alfonso S.R.E. Cardinali Lopez Trujillo
Pontificii Consilii pro Familia Praesidi
Sanctae Matri Ecclesiae Catholicae singularem omnino laetitiam nuper peperit
promulgatio publice facta a Nationibus Unitis de anno MCMXCIV ut Anno
internationalis Familiae dicato.
Ecclesialis Catholica communitas, pro suo in hac re studio atque opere, non
tantum idcirco est vehementer laetata verum se etiam nunc declarare cupit eidem
prorsus adhaerere incepto planeque favere. Eodem autem tempore, memor ipsa
Ecclesia curarum ac sollicitudinum sui Conditoris Divini de humano coniugio,
quod ad sacramenti evexit ipsum fastigium et honorem, necnon conscia sibi
principalis omnino momenti familiae ad vitam posteris saeculis transmittendam
totam, proprio decrevit vicissim consilio una videlicet cum Nationum Unitarum
commemoratione suum concelebrare Familiae Annum, quo nempe omnes invitat
credentes ut novo altioreque modo ponderent pretiosum illud matrimonii ac
familiae bonum consentientes eius in defensione promotioneque.
Hunc porro per annum Catholica Ecclesia respicit ad omnium familiarum optimam
speciem atque fulgidam imaginem illius Nazarethanae domus Iosephi Mariae Iesu,
unde omnis gratia salutis profluxit, omne familiaris consortionis exemplum
eluxit, omnis de hominum familiis doctrina ecclesialis originem denique duxit.
Ibi mox nominatim in sollemnitate Sacrae Familiae summa pietate ac religione
aperietur a Matre Ecclesia Annus Humanae Provehendae Familiae.
Ad illum Nos ritum tunc mentem convertemus oculosque cum tot aliis pastoribus
ac fidelibus; illum in locum animo recurremus et eundem annuum familiae humanae
cultum infinito quodam amore animique adfectu incipiemus. Ne vero persona Nostra
ullo ibi pacto desideretur, ad te, Venerabilis Frater Noster, permagna cum spe
accedimus tuaque officia rursus expetimus. Quem enim tres abhinc annos praeesse
iusserimus Pontificio Consilio pro Familia, eundem te hodie harum Litterarum vi
libentes nimirum destinamus Legatum Pontificium ad memorata superius sollemnia
Nazarethana pro sacro familiae humanae anno, die scilicet vicesimo sexto mensis
huius Decembris.
Aderis igitur pro Nobis Nostroque nomine singulos adstantes adloqueris iis cum
sensibus ac vocibus quibus Nos si adessemus usuros esse noveris. Tam clarum
argumentum tuo pro ingenio ac rerum experimento tractabis, dum coram ac procul
audientes in sanissima confirmabis Ecclesiae doctrina de hominum familiis, ad
maiores simul conatus progressusque cohortans in amplissima regione familiarum
egentium et dolentium, domuum turbatarum vel segregatarum. Recreabis pariter
omnes salutatione Nostra ac Benedictione Apostolica, qua efficacius posthac
valeant tueri defendere exhilarare domesticas has ecclesias, haec vera rerum
publicarum seminaria in totius generis hominum certissimum commodum
prosperrimumque florem.
Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Decembris, anno MCMXCIII,
Pontificatus Nostri sexto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana
|