|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA IOSEPHO S.R.E. CARDINALI TOMKO
Venerabili Fratri Nostro Iosepho S.R.E. Cardinali Tomko
Centesimus iam praeteriit annus ex quo Accraënsis missio condita est
ibidemque Evangelii nuntius inter gentes illas missionariorum sollerti sane
opera coeptus est late diffundi, unde salutaris Christi virtus regionem illam
attingeret et cunctis hominibus beneficia Salvatoris afferrentur.
Consentaneum esse igitur arbitramur eventum istum convenienter commemorari. Haec
autem celebratio copiam dat et facultatem non modo huius rei memoriam revocandi,
verum et animum ad vehementiorem firmioremque fidem, renovatis propositis,
iterum concitandi.
Peropportune igitur ibidem, nominatim Accraënsi ipsa in urbe, mensis Augusti die
XXII, sollemnis commemoratio agetur, ut pristina pietas et fervor repetantur,
caeleste adiumentum imploretur, quo futuro de tempore uberiores fructus in agro
illo Dominico fundantur.
Quapropter, ut ritus hic magnificentius efficaciusque evolveretur, mittere
quempiam virum decrevimus eximium, qui partes Nostras sustineret quique
cohortationem similiter Nostram significaret et animum benignum. Ad te vero,
Venerabilis Frater Noster, mentem Nostram convertimus quem ob ministeria tua
peculiaria omnino parem idoneumque diiudicavimus ad officium hoc luculenter
explendum. Itaque fraterna permoti affectione Missum Extraordinarium te
renuntiamus ad celebrationem quam supra diximus.
Universis igitur participibus omnibusque fidelibus voluntatem Nostram secundam
ostendes et in caelestem Matrem filialem inclinationem, Quae apostolicae operae
opituletur. Omnibus tandem Benedictionem Nostram Apostolicam deferas velimus,
quae sit divinarum gratiarum nuntiatrix et spiritalis prosperitatis sincerum
documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die V mensis Iulii, anno MCMXCIII, Pontificatus
Nostri quinto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana
|