|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA EDMUNDO CASIMIRO S.R.E.
CARDINALI SZOKA
Venerabili Fratri Nostro Edmundo Casimiro S.R.E. Cardinali Szoka
Exploratum quidem habemus et perspectum catholicam Ecclesiam congruentem
aestimationem cultui et humanitati tribuere ac rebus ipsis ab hominibus fabrili
opera confectis, quae in eorum utilitatem redundare solent. Merito probeque igitur ecclesialis traditio publice orbis terrarum aliqua in
parte honorem praestare consuevit et observantiam insignibus quidem documentis,
quae tum antiquitate praestant tum artificii dignitate.
Cupimus Nos hae translaticiae consuetudines et mens ista nostra quoque aetate ut
continuentur et confirmentur. Idcirco libenter Internationali Expositioni
obsecundamus, cuius titulus “Certamen conatusque ad novam progressus semitam”
Coreana in Natione, nominatim in urbe quam Taejon vocant, quae convenienti cum
gravitate a die vii mensis Augusti ad diem vii mensis Novembris agetur ut
hodierna societas veluti ex praeteritis trahens exempla pleniorem iustioremque
progressum adipiscatur.
Quocirca, ut commemoratio haec accommodatius peragatur, postulatis Conferentiae
Episcoporum Coreanae Praesidis concedentes, mittere quempiam virum eminentem
statuimus, qui partes Nostras sustineat Nostramque pariter benignam
cohortationem, mentem de hominum operum decore demonstret. Ad te autem,
Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus et animum, quippe qui
occurras prorsus par ad officium hoc tuendum et commendabiliter complendum.
Quapropter te Missum Extraordinarium creamus ad hanc Expositionem
Internationalem participandam. Ut res ipsa postulaverit, de humanae industriae
aestimatione loqueris ipsamque vocem Nostram significabis, unde novum animum
suscipiant cuncti ad meliora patranda, ut prosperior status quam amplissime
ubicumque vigeat.
Palam demum benevolentiam Nostram declarabis et in hominum versam maximam curam.
Benedictionem tandem Nostram Apostolicam universis simul commemorationis
participibus, deferas largiter velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et
universalis renovationis certum documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIV mensis Iunii anno MCMXCIII, Pontificatus
Nostri quinto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana
|