|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD FRIDERICUM S.R.E. CARDINALEM WETTER ARCHIEPISCOPUM MONACENSEM
ET
FRISINGENSEM
Venerabili Fratri Nostro Friderico S.R.E. Cardinali Wetter Archiepiscopo
Monacensi et Frisingensi
Magna cum animi laetitia fraternique adfectus abundantia has hodie ad te
litteras, Venerabilis Frater Noster, Nos transmittimus, quippe qui prudenter te
ipsi voluerimus undecim abhinc annis antiquae praeesse eminentique sedi
Monacensi et Frisingensi, quique immo in proximorum consiliariorum Nostrorum
numerum patrem Ecclesiae purpuratum paulo postilla adlegi censuerimus. Tandem enim publicam eamque claram nacti sumus opportunitatem ministerium tuum
palam celebrandi, quod tanta quidem diligentia simulque erga Apostolicam hanc
Sedem persequeris fidelitate.
Memores igitur tot congressionum tam ibi inter clerum populumque amatissimum
tuum quam hic Romae in urbe aeterna, tot conscii collocutionum de communibus
Ecclesiae Dei sanctae causis atque quaestionibus, per epistulam hanc Nostram
cupimus veluti praesentes tecum sermocinari parumper tibique vehementer
gratulari memorabilem illum vitae tuae operaeque sacrae eventum, qui magno ex
Divini Pastoris beneficio appropinquat.
Vicesimum enim et quintum mox annum feliciter explebis, ex quo decessor Noster
immortalis recordationis Paulus VI episcopum te nativae tuae communitatis
Spirensis destinavit, cum prius et parochi seduli perfunctus esses officiis
inter tuos, necnon magistri insignis munibus in provincia philosophiae ac
theologiae tum apud Eistettensem tum Moguntinam scholam. Quae quidem academica
eruditio solida miris te modis ad venturum tibi episcopatus opus efficienter
comparavit.
Locum namque singularem meruit tibi integritas doctrinae tua atque Ecclesiae
fidelitas intra Conferentiam Episcopalem Frisingensem deindeque Episcopalem
totius Germaniae, ac partes excellentes in tot aliis consiliis de re scientifica
et culturali tum etiam in colloquiis cum evangelica communitate in Germania. Nec
praeterea fugit Nos quam frugiferum compleveris adhuc episcopalem apostolatum
inter sacerdotes industriae tuae adiutores fideliumque ipsorum coetus, ut
renovatio aliquando enascatur animorum et studiorum catholicorum.
Complures sic rationes in te, Venerabilis Frater Noster, reperimus cur de Nostra
tui electione gaudeamus de tuique argenteo ipso episcopatus fructuosi iubileo.
In memoriam libenter revocamus iucundissimas illas tecum ac cum electo grege
Monacensi et Frisingensi conventiones quas tempore pastoralis Nostrae apud vos
salutationis habuimus. Iisdem ideo cum laetationis gratulationisque sensibus
volumus haec per scripta Nostra tibi adesse in adeo honorifico curriculi tui
eventu.
Ecclesiae interea principes, Petrum et Paulum, quorum sub nomine ac praesidio
tuum fauste iniisti episcopatum viginti quinque abhinc annos, plurimis Nos
precibus hanc poscimus caelitus gratiam, ut multos posthac te annos tueantur
incolumem in statione tua illustri episcopali tuisque uberrimos addant fructus
laudabilibus inceptis. Esto tibi, Venerabilis Frater Noster, efficacioris usque
operae pignus supernique favoris et Nostrae in te benevolentiae documentum
Apostolica Benedictio, quam his cum litteris quasi coram impertimus tibi tuaeque
concreditae sollertiae Monacensi et Frisingensi Ecclesiae.
Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Iunii, anno MCMXCIII, Pontificatus
Nostri quinto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana
|